Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ABUNDE CONSTAT

TEMPLUM IN TUAMENSI ARCHIDIOECESI BEATAE MARIAE VIRGINI
SUB TITULO «OUR KADY AT KNOCK» DICATUM AD GRADUM
ET DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Abunde constat quam amanter iam dudum Tuamenses aliique Hiberniae filii Beatam Mariam Virginem venerentur quοtque hinc atque illinc peregrinantes singulis annis soleant templum ei sub titulo «Our Lady at Knock» dicatuin obire, religionis et implorationis causa. Quapropter, magnopere cupientes amorem Populi Dei in Christi Matrem confirmari et magis etiam excitari, nihil Nοs morati sumus quo manus preces audiremus sacri Praesulis Ecclesiae Tuamensis, qui, communia cleri et fidelium vota expromens suis ipsius cumulata, nuper poposcit ut id templum, quod diximus, titulo Basilicae Minoris exornaremus. Nos itaque, sententiam Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino natam habentes, de protestate Nostra Apostolica perpetuumque in modum per has Litteras templum istud praeclarum in memorata archidioecesi Tuamensi exstans Beataeque Mariae Virginis sub titulo «Our Lady at Knock» sacrum ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris libenter evehimus cunctisque iuribus insignimus atque liturgicis concessionibus, quae omnium cathedralium templorum sunt propria; iis tamen servatis, de quibus cautum est per Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgatum. Contrariis quibuslibet hand obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose observentur suosque sive nunc sive in posterum habeant effectus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Julii, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri primo.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana