Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM CATHEDRALE

TEMPLUM CATHEDRALE DIOECESIS GALVESTONIENSIS-HOUSTONIENSIS
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Cum cathedrale dioecesis Galvestoniensis-Houstoniensis templum ut ad Basilicae Minoris gradum tolleretur petiisset Venerabilis Frater Ioannes Morkovsky, eiusdem Ecclesiae Episcopus, probe Nos censuimus iis votis et precibus faveri posse. Namque exoptata huiusmodi dignitatis accessio non solum vota sacri ipsius Praesulis, cleri ac populi explere videtur, sed etiam catholicarum rerum inceptorumque pastoralium auctum afferre et alere. Quapropter, audita hoc super negotio sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentas et Cultu Divino, apostolica Nostra potestate atque harum Litterarum vi, cathedrale templum Galvestoniense-Houstoniense ad gradum et dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegias liturgicis, quae sacras aedibus hoc titulo insignibus competunt, servatis tamen iis quae servanda sunt iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis Iunii datum, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo. Ceterum volumus ut Apostolicae hae Litterae religiose serventur suosque effectus nunc et posthac habeant. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Augusti, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana