Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TANTA EST

TEMPLUM CATHEDRALE CARPENSE, IN ITALIA,
AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Tanta est dignitas, et decor, et splendor Beatae Mariae Virginis, Christi Matris amabilis, ut quidquid honoris ad iustam laudem ei attribuatur, impar evadat. Praeterea nullius intercessio illa maior aut validiοr esse potest apud Deum, quia nullius aut arctior necessitudo cum illo, aut sanctior amicitia intercessit. Quae sane causa est, cur, siqua opportunitas et occasio augendae tantae Matris gloriae se obtulerit, ea Nos quam aequissimo animo utamur. Qua re, cum Venerabilis Frater Artemius Prati, Episcopus Carpensis, suo clerique fideliumque nomine id ab hac Apostolica Sede petierit, ut templum cathedrale suae dioecesis, quod est B.M.V. dicatum caelo receptae, dignitate Basilicae Minoris honestaretur, Nos, ratione habita tum templi illius maiestatis, tum artis, qua egregia nitet, tum pietatis ac religionis quibus veneranda Christi Mater ibi loci colitur, admotae postulationi concedendum esse censemus. Iis ergo probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino de re statuerit, factis olim a Nobis potestatibus, placet templum illud Basilicis Minoribus accenseri, cum iustis iuribus atque privilegiis, simulque Liturgicis concessionibus horum templorum propriis, modo ea servata fuerint, quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die vi factum anno MCMLXVIII, praescribit. Contraries nihil obstantibus. Ceterum, Maria, stella matutina, cum Pastori tum gregi assit benigna et iter collustret.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die X mensis Novembris, anno MDCCCCLXXVIIII, Pontificatus Nostri altero.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana