Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATAM AC SEMPER

EPISCOPO PLOCENSI CONCEDITUR UT POSSIT IMAGINEM B.M.V.
CORONARE PRETIOSO DIADEMATE, IN LOCO SIERPC,
IN FINIBUS SUAE IPSIUS DIOECESIS VENERATAM

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Beatam ac semper Virginem Mariam, Christi Matrem sanctissimam, eandemque hominum decus ac praesidium, ab omnibus honorari, coli, atque laude praedicari, id profecto tum Romanis Pontificibus maioribus Nostris semper sollemne fuit, tum Nobis, pro Nostra erga Caelorum Reginam veneratione et amore, sanctum usquaequaque. Liquido enim patet cultum Matri attributum in eius adorandum recidere Filium. Qua re, cum Venerabilis Frater Bogdanus Sikorski, Episcopus Plocensis, Litteris datis, suo suorumque tum cleri tum fidelium nomine, ab hac apostolica Sede petierit ut sacra imago Beatae Virginis Mariae, quae in templo lοci vulgo Sierpc, in sua dioecesi, pretioso diademate redimiri posset, Nos, vοlentes Venerabili Fratri illi gratum facere, simulque Polono populo novam augendae pietatis causam afferre, quam libenti animo eidem concedimus, ut nomine Nostro inter Missae sollemnia stata caerimonia eam imaginem coronet, sic ut petitum, hora ac die, quae aptiora visa fuerint ad augendam ritus sollemnitatem. Contrariis nihil obstantibus. Ceterem, Deo eiusque beatissimae Matri preces admovemus, ut quam aequissimis oculis ad pastorem gregemque Plocensis Ecclesiae respiciant, in fideque confirment.

Datum Romae, apud S. Petram, sub Anulo Piscatoris, die XXV mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana