Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TANTA EST

TEMPLUM PAROECIALE «CONCEPCIÓN DEL URUGUAY»,
IN DIOECESI GUALEGUAYCHENSI, IN ARGENTINA,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Tanta est dignitas et amplitudo beatae Mariae Virginis, Christi Matris, ut quidquid quovis modo ad eius honorem respiciat, id libentissime faciamus. Est enim illa Parens Dei sanctissima, et decus generis humani, et christiani populi auxilium atque praesidium tutissimum, in quam certo honor quivis attributus in Dei gloriam redundat. Qua re, cum Venerabilis Frater Petrus Boxier, Episcopus Gualeguaychensis, suo clerique populique nomine ab hac Apostolica Sede petierit ut templum paroeciale loci v. d. «Concepción del Uruguay», quod a Vergine Immaculata nomen sumit, in sua dioecesi, ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur; Nos, considerato aedem illam sacram tum pulchritudine, arte, historia, tum etiam, quod maxime interest, pietate ac religione in Deum in eiusque amabilissimam Matrem praestare, aequo sane animo postulatis concedimus, certa spe fore ut per hoc, quasi arrepta occasione, christifideles amorem atque dilectionem augeant, virtutem impensius exerceant, ad altiora tendant. Haec cum ita sint, ea probantes quae Sacra Congregano pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re gessit, factis olim a nobis potestatibus, auctoritate Nostra apostolica decernimus ut templum paroeciale de quo sermonem habuimus, Immaculatae Conceptions sacrum in Uruquaria, Basilicis Minoribus annumeretur, cum iuribus atque liturgicis concessionibus, quae titulum consequuntur, modo ea serventur quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» postit, die sexto mensis Iuunii datum, anno MDCCCCLXVIII. Contrariis nihil obstantibus. Quod autem egimus, Virgine Maria deprecante, Deo concedente, tum clero ac populo, tum eorum Episcopo felix, faustum, fortunatumque sit.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Septembris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana