Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MULTAS INTER RELIGIOSAS

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE ANNAE SALA,
SORORI PROFESSORE E CONGREGATIONE RELIGIOSARUM
V. D. «MARCELLINE», BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Multas inter Religiosas mulieres, quae vertente saeculo XIX septemtrionalem Italiam apostolica actuositate et christianae educationis fructibus honoraverunt, singulari profecto lumine Maria Anna Sala refulget. Quae, in pago Brivio intra Mediolanensis archidioeceseos fines sito orta die vicesima prima mensis Aprilis anno MDCCCXXIX, eodem die baptizata est. Parentes autem eius, honesti et pii, maxima cum diligentia decem liberos suos in catholica religione apprime educaverunt; neque a recta via diverterunt post ingentis familiaris patrimonii interitum. Maria Anna, puerula adhuc, suavem indolem et suimetipsius abnegationem estendere coepit infirmam matrem sollicite adiuvando in fratribus sororibusque custodiendis eorumque necessitatibus providendo; sedulo etiam eorumdem religiosa.e institutioni se vovit. Anno MDCCCXL, uti educanda interna ingressa est Collegium Sororum v. d. «Marcelline» in pago Vimercate, ubi pietate ac studio enituit; et die decima sexta Novembris anno MDCCCXLVI diploma ludimagistrae primi gradus consecuta est. Illo eodem die Maria Anna domum paternam reversa est ut domestica exsequeretur officia loco matris cuius valetudo in peius versa erat; at, in religiosam vocationem iam vehementer inclinans, instar Religiosae vivere coepit tempus suum partiens inter assiduam orationem, scholam christianae doctrinae pro sororibus suis aliisque puellis, atque opera caritatis erga pauperes. Patris dein abrupta contumacia, Dei Famula die vicesima tertia mensis Februarii anno MDCCCXLVIII, duodevicesimο aetatis suae anno nondum expleto, recepta est uti Postulans domo religiosa eiusdem Congregationis in loco Vimercate. Ceterum religiosum habitum induit die duodecima mensis Aprilis anni MDCCCXLIX et, noviciatu peractο, religiosam professionem die tertia decima mensis Septembres anno MDCCCLII emisit coram Archiepiscopo Mediolanensi. Statim ab Antistitis suis varia suscepit munera, quae summa cum sagacia simul et humilitate explevit: itaque, post septem annos actos in domo loci vulgo Cernusco sul Naviglio, ubi magistram egit etiam musices puellarum, Mediolanum translata est, antes videlicet in collegium quod esset in via Quadronno, ubi vices moderatricis gessit et infirmariae munere functa est in militari nosocomio S. Lucae; dein in collegium situm in via Amadei uti magistra scholarum superiorum, cum interea diploma altiorum disciplinarum a civili auctoritate recepisset ; anno vero MDCCCLXVIII Mediolano Genuam se transtulit, ubi vices gessit moderatricis novae domus illic erectae atque in superioribus scholis docuit; decem elapsis annis Mediolanum perpetuo remeavit, ubi electa est Prima Assistens Antistitae Generalis aliaque munera tuita est praeter institutionem in superioribus scholis; novitiarum itaque fuit magistra, atque bibliothecae et cancellariae domus generalis Congregationis suae praeposita. Mediolani quidem in Domino obdormivit, crudeli interempta morbo, quem heroica patientia pertulerat, die vicesima quarta mensis Novembres anno MDCCCXCI, suae aetatis LXIII. Eximia fuit et est fama virtutum heroicarum a Dei Famula exercitatarum; cui accedit egregia laus ob mirificam operam ab ea in puellarum educatiοne collocatam, et ea quidem ratione, quasi praesaga esset necessitatum hodiernae catholicae scholae. Perfecta sane educatrix fuit Maria Anna Sala, quae quadraginta fere annos inter puellas transegit, eis totam se vovens, fortiter simul et suaviter earum animos formans. Eodem tamen tempore suarum discipularum intellectum egregie coluit. Has vero alumnas Maria Anna tenere diligebat earumque personas reverebatur; quae causa erat, cur Dei Famulae naturali quadam propensione oboedirent. Crescente autem sanctimoniae fama, de eadem canοnicae inquisitiones cοeptae sunt apud Mediolanensem Curiam anno MCMXXXI; quibus conclusis, Ioannes XXIII P. M. Commissionem introducendae Causae beatificationis die duodetricesima mensis Ianuarii anno MCMLIX signavit. Institutus dein est processus apostolicus ab anno MCMLXII ad MCMLXIV ac disceptatum est de Famulae Dei virtutibus, quas eam heroum modo exercuisse Paulus VI P. M., Decessor Noster, edixit Decreto diei vicesimae mensis Ianuarii anno MCMLXXVII. Postes, apud Sacram Congregationem pro Causis Sanctorum disquisitum est, ad iuris normam, de miraculis quae Venerabili Dei Famula intercedente a Deo acta dicebantur. Inter autem miras sanationes Causae actores illam selegerunt qua Clothildes Perasso ab acuta peritonitide subitanea ratione sanata est, dum Venerabilis Mariae Annae Sala intercessio invocabatur, idque, post probationem Nostram, per Decretum publici iuris factum est die tertia decima mensis Iulii anno MCMLXXIX. A lege autem de altero miraculo adducendo, discutiendo, probando, attenta solida miraculorum fama eidem Famulae Dei tributorum, Nos actores exemimus. His actis, haec dies id est vicesima sexta mensis Octobris anno MCMLXXX, ad sollemnem beatificationem Venerabilis Servae Dei Mariae Annae Sala ac praeterea Aloisii Orione et Bartholomaei Longo statuts est. In qua sane, inter Missam, formulam translaticiam sollemniter recitavimus, quae est Nos, vota Fratrum Nostrorum Aloisii Bongianino, episcopi Derthonensis, Caroli Mariae Martini, archiepiscopi Mediolanensis, Dominici Vacchiano, Praelati Pompeiani seu Beatissimae Virginis Mariae a SS.mo Rosario, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcοpatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Aloisius Orione, Maria Anna Sala, Bartholomaeus Longo, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati Aloisii Orione, die duodecima Martii, Beatae Mariae Annae Sala, die vigesima quarta Novembris, Beati Bartholomaei Longo, die quinta Octobris, in locis et modes iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patres et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero statuimus rata haberi ab omnibus volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Octobris, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri tertio.

AIIGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana