IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MARTYRES ID EST
CATHEDRALE TEMPLUM ARCHIDIOECESIS S. CRUCIS DE SIERRA,
IN BOLIVIA, AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Martyres, id est eos, qui vitae testimonio Christi fidem confirmaverunt, honorari a fidelibus et invocari, id quidem semper in more atque consuetudine Ecclesiae catholicae fuit, iam inde a primaeva christianae religiones aetate: non solum enim sunt illi amici dilectissimi Christi, qui se promisit eos confessurum esse apud caelestem Patrem, qui eum confessi essent coram hominibus (cf. Matth. 10, 32), sed etiam solleciti christianorum patroni, ad hominum preces accipiendas proclives. Qua re, cum Venerabilis Frater Aloisius Rodriguez Pardo, Archiepiscopus Sanctae Crucis de Sierra, suo ac suorum fidelium nomine, id ab hac Apostolica Sede petierit, ut cathedrale templum Ecclesiae suae ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, Nos, re bene reputata, esse nempe illud et maiestate, et arte, et, quοd maximum est, pietate illustre, quae ibi impense colitur erga Deum eiusque Matrem, atque singulari ratione erga S. Laurentium Martyrem, cui templum est dicatum; bene fieri censuimus, si admotis precibus concederemus. Quae cum ita sint, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re egit, placet sacram aedem cathedralem archidioecesis Sanctae Crucis de Sierra, in Bolivia, titulo ac dignitate honestari Basilicae Minoris, factis nempe iuribus atque liturgicis concessionibus talium templorum propriis, modo servata sint quae decretum «De titulo Basilicae Minoris» requirit, die VI datum mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum optamus idque precibus a Deo petimus, ut auctus templi honor ad altiοrem quoque stimulet animorum virtutem.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Novembris, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri tertio.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana