Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI SEMPER

BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «SANTA MARIA DELLE ACQUE»
 CONFIRMATUR PATRONA PRINCIPALIS
DIOECESIS UXELLENSIS ET TERRALBENSIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Qui semper, ab usque puerili aetate, beatissimam Virginem Mariam et dileximus, et amavimus, et ceu florem coluimus (est enim alma Christi parens, et christianorum omnium mater sanctissima, et mortalium praesidium in hoc terrestri itinere pleno discriminis), magno semper studio ea praestitimus, e quibus maior aut gloria, aut honor, aut laus tantae Virginis, praeter quam Dei, nasceretur: quidquid enim in matris laudem impenditur, in Filii decus redundat. Qua re, cum clerus populusque dioecesis Uxellensis et Terralbensis Beatissimam Virginem Mariam sub titulo populari «Santa Maria delle Acque», iam ab antiquo tenera pietate veneratam, Patronam principalem dioecesis apud Deum elegerint, atque Venerabilis Frater Antonius Tedde, Episcopus illius Ecclesiae id probaverit, datisque Litteris electionem atque probationem hanc a Nοbis confirmari poposcerit, ad norman «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 20; Nos, cum omnia ad iuris praescriptiones acta esse constet, admotae expostulationi concedendum esse arbitramur. Iis ergo probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu divino de re statuerit, factis olim a Nobis potestatibus, placet beatissimam Virginem Mariam sub titulo «Santa Maria delle Acque» Patronam principalem dioecesis Uxellensis et Terralbensis esse et haberi, cum omnibus iuribus atque privilegiis Liturgicis iuxta Rubricas competentibus. Ceterum, spe ducimur fore ut attributus honor tum Dei gloriam augeat, tum pietatem erga Virginem. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Iunii, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana