Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUICUMQUE SPIRITU

VENERABILI MARIAE REPETTO, SODALI CONGREGATIONIS SORORUM
DOMINAE NOSTRAE A REFUGIO IN MONTE CALVARIO,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Quicumque Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt» (Rm 8, 14). Ita Apostolus vitam christianam definiens, opus nostrae sanctificationis Spiritui Dei tribuit, qui nos in agendo docet et movet. Hic enim coërcens quae carnis sunt, ad libertatem, ad amorem, ad gaudium nos aptat actusque nostros ex humanis facit divinos; hic spiritui nostro testatur Deum esse Patrem et nos eius filius. Hinc ad omnes homines, quos Deus creavit et in se fratres reddidit, cor nostrum dilatatur et amor Dei fit, magna cum christiana laetitia, amor erga proximos. Haec nobis significant ii quinque, quos hoc anno, ante diem quartum nonas Octobres, Beatos renuntiavimus; haec potissimum Beata Maria Repetto, quae effecit ut tota vita sua esset quodammodo Domino cantus amoris et fratribus benedictio. Beata Maria Repetto orta in pago Voltaggio (intra fines Alexandrinos) die proximo ante festum omnium Sanctorum e Ioanne Baptista tabellione et Teresia Gazzale, est eodem die baptizata. Octo annos nata sacramentum confirmationis recepit, decem vero primam Eucharistiae Communionem: mox viam sanctitatis ingressa est, quam totam sine intermissione, semper ad caelum contendens, erat confectura. Puella et adulescens matrem adiuvit in rebus familiaribus et diu noctuque egenorum habuit curam. Vicesimum tertium annum agens iniit Ianuae Congregationem Sororum Dominae Nostrae a Refugio in Monte Calvario, in quam, duobus annis probata, est admisse anno MDCCCXXXI die XV mensis Augusti. Primis Religionis annis in officina acu pinxit et sarsit; sed, cum in civitatem annis MDCCCXXXV et MDCCCLIV morbus ingruit, tum impavida aegrotis adsedit. Eius fama crevit in dies et, ostiariae munere fungens, suae pietatis thesaurus perrexit iis omnibus distribuere, qui veniebant auxilium et consilium petituri. Maria autem Repetto a iuventute didicit et vita docuit hanc apertam veritatem deque ea nos monuit: Iesum esse in pauperibus videndum, amandum, adiuvandum omni tempore vitae nostrae. Ea namque dedit omnia quae habebat: seposita peculia, res suas, tempus, suavitatem. Propositum sui Instituti, nempe «pauperibus Iesu ministrandi», per quadraginta vitae religiosae annos tanto studio implevit, ut posset cum Apostolo dicere: «Quis infirmatur et ego non infirmor?» (2 Cor 11, 29). Semper enim serena erat et laeta, gaudens quod cor exhibebat apertius quam domus ianuam, quod dabat, semper dabat, omnia dabat. Quοd donationis, Deo factae, gaudium in eius morte culmen attigit: os namque dulci risu soffusa, Beata Maria Repetto extrema verba dixit, quasi iucundum ad Matrem Dei tantum: «Regina caeli, laetare, alleluia». Diem obiit supremum nonis Ianuariis anno MDCCCLXXXX. Percrebrescente vero post eius mortem fama sanctitatis et miraculorum qua vivens floruerat, Curia archiepiscopalis Ianuensis, die IX mensis Decembris, anno MCMXXVII, processum informativum instituit super fama sanctitatis, virtutibus et miraculis in genere Famulae Dei; qui die XXIII mensis Novembris, anno MCMXXXIII, adhibitis duodequinquaginta testibus magnam partem oculatis, peractus est. Processus dein Romam translates a Praelatis et Consultoribus Sacrae id temporis Congregationis Rituum est tractatus. Edito decreto Introductionis Causae postridie idus Martias anno MCMXXXIX, Ianuae constituti sent processus apostolici super virtutibus et miraculis in specie eiusdem Servae Dei sub Sanctae Sedis auctoritate, a die XXV mensis Octobris, anno MCMXXXXIX, ad diem XXV mensis Maii anno MCMLIIII. His quoque processibus Romam translates, diu et considerate disceptatum est de virtutibus a Famula Dei exercitis, usque ad diem IV mensis Iulii anno MCMLXVIII, cum Paulus VI decessor Noster f. m., heroicis probatis virtutibus, Mariam Repetto Venerabilem declaravit. Tum Actores, ex mires sanationibus intercessioni Beatae Mariae Repetto tributes, duas elegerunt Sedi Apostolicae proponendas ad beatificationem obtinendam: alteram Nicolai Ratto, subitaneam, perfectam et diuturnam, a morbo ileodynamico postsectili, quae Ianuae contigit die XXV mensis Augusti anno MCMXXXXVI; alteram Mariae Poggi a peritonitide acuta, diffusa, purulenta, et ipsam subitaneam, perfectam et diuturnam: quae sanatio anno MCMLI, die XXXI mensis Ianuarii facta est. Hi duo casus inspecti sunt primum die XXV mensis Septembris anno MCMLXVIII a Consilio Medicorum Sacrae tum Rituum Congregationis; deinde, aliis rebus cognitis ad iudicandum necessariis et indulto a Paulo VI concesso die XVIII mensis Maii anno MCMLXXIIII, in Congressibus Peculiaribus die VIII mensis Ianuarii anno MCMLXXX et die XXIV mensis Iunii insequentis habitis; demum in Congregatione Plenaria die XVI mensis Decembris anno MCMLXXX, Cardinali Mario Aloisio Ciappi Causam ponente. Ex his suffragiis in Audientia a Nobis concessa die XXX mensis Martii hoc anno Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Petro Palazzini et Mario Aloisio Ciappi, pronuntiavimus sanationem Nicolai Ratto esse vere miram et intercessioni Mariae Repetto tribuendam; simulque agnoscentes sanationem Mariae Poggi signum esse solidae constantisque famae miraculorum eiusdem Servae Dei, a lege canonis 2117 CIC exemimus, ut Beatificatio fieret. Quibus omnibus peractis, dies statutus est ad sollemnem Beatificationem tum eius, tum etiam Alani de Solminihac, Aloisii Scrosoppi, Richardi Pampuri, Claudinae Thévenet celebrandam. Hoc igitur mane, in area ante Basilicam Sancti Petri patente, hanc formulam, inter Sacra, sumus elocuti: «Nos vota Fratrum Nostrorum Iosephi Rabine, Episcopi Cadurcensis, Alaphridi Battisti, Archiepiscopi Utinensis, Antonii Angioni, Episcopi Papiensis, Alexandri Renard, Archiepiscopi Lugdunensis, Iosephi Siri, Archiepiscopi Ianuensis, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causes Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut venerabiles Servi Dei Alanus de Solminihac, Aloisius Scrosoppi, Richardus Pampuri, Claudina Thévenet, Maria Repetto, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati Alani de Solminihac, die XXXI Decembris; Beati Aloisii Scrosoppi, die III Aprilis; Beati Richardi Pampuri, die I Maii; Beatae Claudinae Thévenet, die III Februarii; Beatae Mariae Repetto, die V Ianuarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Habita delude aratione de uniuscuiusque Beati vita et virtutibus eos et venerati sumus et summa religione primi invocavimus. Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Octobris, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSΤINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana