Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PAUCIS SICUT

IN DIOECESI SEGOBRICENSI-CASTELLIONENSI SANCTUARIUM
BEATAE MARIAE VIRGINIS «DE LLEDÓ» SEU «DE LIDÓN» APPELLATAE
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei momoriam. – Paucis sicut abhinc annis tantopere placuit Paulo VI, decessori Nostro bo.me., iustissima de causa extollere dioecesis Segobricensis-Castellionensis patronam Beatam Mariam Virginem «de Lledó» sex completis saeculis ab inceptο ibidem eius cultu, ita pariter Nos iuvat hoc tempore dilectae eidem communitati ecclesiali novum ac praestabile quidem decus concedere sub eοdem Beatissimae Virginis Mariae praeclaro titulo. Pro explorato habetur in tali dioecesi vetustum, idemque super vetustioris ruinas aedificatum, sanctuarium extare eiusdem B. M. V. sub memorato titulo «de Lledó» (hispanice «de Lidón») fidenter cultae iam inde ab ineunte saec. XIV, ut etiam scripto est traditum, atque haud dubie magno in honore habitum. Sed, quod plus interest, eo nomine appellatam B.M.V. Christifideles illius regionis tanquam praecipuam apud Deum patronam venerari hucusque consueverunt eandemque peculiarium ab unico hominum Servatore Christo Iesu impetrandarum gratiarum conciliatricem invocare pergunt. Neque ullum est dubium quin eiusmodi sacra aedes tantaeque patronae imago ibi asservita valde conferant per prοvidam sollertemque industriam tum sacerdotum eidem templo addictorum tum ipsorum sοdalium aliorumque adiutorum non solum ad cathοlicam multorum fidem alendam christianamque inter eos caritatem fovendam sed etiam maioremque in modum ad pietatem erga dulcissimam Redemptoris Matrem in tuto semper servandam magisque in dies prospere augendam. Quibus cοnsideratis, Nos, qui pro munere Nostro consilia capimus necnon propositi participamus, quibus verge dominici gregis utilitati prospiciatur, concedendum esse putamus precibus venerabilis Fratris Iosephi Mariae Cases Deordal, Episcopi et pastoris Segobricensis-Castellionensis, qui iam pridem, sua simul suique cleri ac populi expromens vota, poposcit ut nοminatum sanctuarium praestabili insigniretur Basilicae Minoris titulo. Hac igitur de causa, ratam habentes relatam Nobis sententiam Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, cui res delata erat, vi et potestate Nostra Apostolica per has Litteras perpetuumque in modum sacram aedem, quam diximus, «B. M. Virgini de Lledó» pie dedicatam ad gradum ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus omniaque ei tradimus iura et privilegia quae ad cetera id genus templa pertinent, servatis tamen servandis ad normam Decreti «de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgati. Contrariis haud obstantibus. Has denique Litteras Nostras religiose observari suosque nunc et in posterum effectus habere iubemus. Ad occasionem vota etiam facimus, ut venerabilis Frater Segobricensis-Castellionensis modo memoratus, qui tantum contulit ad celeberrimum «B. M. Virginis de Lledó» templum eiusmodi honore honestandum, iusto tandem gaudio ipse omnium primus laetetur in exoptato eventu publice suis fidelibus declarando, ex quo quidem benefici fructus vel copiosiores manabunt; quorum auspicem Apostolicam Benedictionem impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Martii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana