Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONSTAT CHRISTIFIDELES

BEATA MARIA VIRGO TITULO «NOSSA SENHORA MÃE DA DIVINA GRAÇA»
 NUNCUPATA PRINCIPALIS APUD DEUM PATRONA DIOECESIS
DE PONTA GROSSA IN BRASILIA CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Constat Christifideles in Brasiliae regione, quae Paranensis vocatur, degentes Beatam Mariam Virganem titulo «Nossa Senhora Mãe da Divina Graça» invocatam egregia pietate tolere ac peculiari quidem cultu veneram. Qua re ductus Venerabilis Frater Geraldus Micheletto Pellanda, Episcopus de Ponta Grossa, Auxiliaris sui necnon cleri populique excapiens vota, electionem Beatae Mariae Virganis titulo, quem diximus, nuncupatae in Patronam principalem apud Deum eiusdem dioecesis rite probavat atque, datis litteris die II mensis Iunii hoc anno, petivat ut electio et approbatio huiusmodi ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, confirmaretur. Nos igitur enixas cupientes preces exaudire, comprobatis iis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, harum Litterarum vi perpetuumque in mοdum Beatam Mariam Virginem titulo «Nossa Senhora Mãe da Divina Graça» invocatam principalem apud Deum Patronam dioecesis de Ponta Grossa cοnfirmamus, omnibus adiectis iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus nunc et per saecula habeant, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Rοmae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iulii, anno Iubilaei Reparatae Salutis MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana