IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
INSTAT SANE
VENERABILI DEI SERVO DOMINICO ITURRATE ET ZUBERO
BEATORUM HONORES DEFERUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Instat sane vehementer Concilium Vaticanum II ut Religiosorum Institutorum Sodales «ad suas origines remeando», primigeniis suorum conditorum proposito, menti, atque charismati fidelitatem servent (cf. P. C. 2). Si quis autem terrenum iter Venerabilis Viri Dominici Iturrate et Zubero inspiciat, deprehendet sane eo tempore, quo ille vixerit, ante nempe actum Concilium, ita fuisse eum a divino Spiritu instinctum ac motum, ut ad meram tum Ordinis SS. Trinitatis, cuius filius fuit, tum initi sacerdotii rationem vitae genus direxerit. Natus est autem Venerabilis Vir in pago vulgo Biteriñο, qui est Dimensis municipi virus, in regione Vasconica dioecesis Victoriensis situs, die undecima mensis Maii, anno MDCCCCI; est autem proxima die Baptismi aquis ablutus, indito Dominici nomine. Suo vero tempore est simul sacra Eucharistia refectus simul divino chrismate inunctus; illam anno MDCCCCXI primum accepit, hoc est anno MDCCCCXIII initiatus. Horum autem Sacramentorum gratia suffultus, item piissimorum parentum institutione formatus (vocabantur autem hi Simon et Martha), mature pueri animus ad pietatem inclinavit; atque, ut par est, etiam οfficia omnia filiorum ac discipularum propria, summa semper religione tuitus est. Cum autem Dominicus decimum quartum aetatis annum ageret, inter adspirantes ad Ordinem SS. Trinitatis, qui Algortae degebant, exceptus est, in quo domicilio tribus actis annis, ad Cantabricum coenobium, seu Sanctuarium vulgo «Bien Aparecida» missus est; ubi prima, id est simplicia vota, die quarto decimo Decembris, anno MDCCCCXVIII, nuncupavit. Post haec praepositi Moderatores ad singulare eius ingenium respicientes indolemque bonam, eum mitti Romam curarunt, in coenobium videlicet S. Caroli ad quattuor fontes, ut studia philosophiae atque sacrae theologicae in Pontificia Universitate Gregoriana absolveret; ibique felicissimo exitu lauream philosophiae consecutus est, die tertio mensis Iulii, anno MDCCCCXXII. Die autem tertio et vicesimo Octobris, eodem anno, sollemnibus votis susceptis, Deo se totum, quasi mancipium, addixit. Tandem die nono mensis Augusti, anno Sancto MDCCCCXXV, est optato sacerdotio initiatus; atque mox doctoris gradum ob sacrae theologiae prudentiam adeptus est, magna sane laude. Quο confecto curricolo, studiis quodammodo fastigium imposuit. Ceterum, qui tantopere in studiorum campo progressus erat, extremas etiam virtutis metas tenuit, ut Processuum Canonicorum paginae produnt. Vix autem in numerum sacerdotum adscriptus est, et petiit statim in benefici loco alacer Dei Servus ut Missioni cuidam destinatus, ad longinquos pοpulοs mitteretur, in quam rem suopte ingenio propendebat: optabat enim valde christianum nomen proferre, fidem propagare, mysteriaque religionis nostrae, maxime SS. Trinitatis, expertibus aperire. Sed heu ! evasit iucundissimum somnium illud inane, alia prorsus disponentibus Moderatoribus eius. Qui profecto hinc infirmae valetudinis, hinc ingenii ac pietatis eius ratione habita, sane excellentium, magistrum philosophiae ac sacrae Theοlοgiae eum nominarunt. Neque tamen et haec res feliciter cessit. Nam gravi morbo implicito. Dominico in Hispaniam cedendum fuit, in coenobium scilicet vulgo Belmonte cognominatum, in Conchensi dioecesi. Sed est ibi, brevi, malo consumptus, ac nonnullos post menses, doloribus acerbissimis fortiter toleratis, ex hac vitae statione sereno ore discessit, die septimo Aprilis, anno MDCCCCXXVII, vita cum morte commutata. Si vero nunc in eius vitam breviter inspiciamus, quadruplicem profecto deprehendemus eius sanctitatis indolem, utpοte singulari pietate illustrem erga SS. Trinitatem, Christi Humanitatem, Eucharistiam, beatam Virginem Mariam, Christi Matrem, quam ceu filius semper adamavit. Non ergo mirum, si ita affectus, de ultimi morbi gravitate certior factus, in hostiae similitudinem, voluntati Dei quam aequissime morem gesserit per haec verba: «Quam sollerter me ad religionem SS. Trinitatis propagandam comparaveram !». Item pari ac sincero amore est Dei Famulus Christi Humanitatem persecutus. Quare aiebat: «Oportet nos per Mariam ire ad Christum, mediatorem nostrum, eosque admodum diligere: Redemptorem nostrum, inquam, in sancta ipsius Humanitate, simulque Mariam, eius Matrem. Ambo enim iter docebunt ad intimam cum beatissima Trinitate coniunctionem». Praeterea beatus Dei Servus Christum, in Eucharistia latentem, pura fide amare nοvit; neque hac vel illa occasione, sed semper. Nam adhuc puer in deliciis habebat sacris interesse, atque Christi Corpore pie sancteque vesti. Pοstquam autem religionem Ordinis SS. Trinitatis professus est, maxime vero adepto sacerdotio, eius sane pietas atque devotio erga tantum Sacramentum valde accrevit, ceu rivus aquis pluvialibus auctus. Quae etiam causa est, cur proprio nomini appellationem «a Sanctissimo Sacramento» iunxerit, iuxta quam et vixerit, insignis Eucharistiae cultor. Praecessit etiam religiosissimus Vir ob amorem in castissimam Virginem, in quam nimirum non sensu quodam mobili et incerto ferebatur, sed e consideratione divinae illius maternitatis et dignitatis; eiusque dilectione tam rapiebatur, ut aliquis in Processu Canonico testis, idemque olim eius condiscipulus, testatus fuerit: «Amabat beatissimam Virginem ceu Matrem alteram, sic ut sermones quos de illa serebat ostendunt». Neque praetereunda est eius inviolata propriorum officiorum fides, quorum semper custos integerrimus fuit; adeo ut voto se obstrinxerit id semper eligendi quod absolutissimum esset. Nemo vero mirabitur si, qui tam praeclaris virtutum exemplis et christianae pietatis documentas effulsisset, cum domi, tum etiam in Ordine, is sanctitatis fama adhuc vivens inclaruerit. Quae cum, vix eo mortuo, magis in dies percrebruisset, Deusque supernis signas confimare visus esset, Causa de Beatorum Caelitum honoribus eidem decernendis agi coepta est. Atque post Processus episcopali potestate instructos in Curiis Victoriensi (annis MDCCCCXXVIII-MDCCCCXXXI), Conchensi (a. MDCCCCXXXI), et per rogatorias Litteras apud Urbis Vicariatum (annis MDCCCCXXXIIMDCCCCXXXVI), Causa apud apostolicam Sedem, probante Pio XII, Decessore Nostro, die undetricesimo Maii, a. MDCCCCLVIII, introducta est. Deinde rite adornati sunt Processus auctoritate apostolica super virtutibus in specie eiusdem Famuli Dei apud Curias Flaviobrigensem (annis MDCCCLIX-MDCCCLXI) et Conchensem (annis iisdem). Quibus rite instructis ac recte absolutis, Ipsimet declaravimus Famulum Dei vitam exercuisse virtutes theologales et cardinales; quod peculiari decreto factum est die undecima mensis Octobris, anno MDCCCCLXXX. Die praeterea quarto decimo Maii, hoc anno, in ea sanatione quam Deus intercedente Dominico a SS. Sacramento operatus est, veram miraculi indolem cognovimus. Die denique ad beatificationem statuto, hoc nempe, in Area S. Petri Romae, sollemniter litantes, haec verba ediximus: «Nos, vota fratrum nostrorum Salvatoris Pappalardo, Archiepiscopi Panormitani, Aloisii de Larrey y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, et Conradi Ursi, Archiepiscopi Neapolitani, necnon plurium aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causas Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Iacobus Cusmano, Dominicus a SS.mo Sacramento et Ieremias de Valachia, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beati Iacobi Cusmano die decima quarta martii, Beati Dominici a SS.mο Sacramento septimo aprilis, Beati Ieremiae de Valachia die quinta martii, in lotis et mοdis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Fihi et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras constituimus, firma esse et fore volumus, contrariis nihil, obstantibus.
Datum Rοmae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX Octobris, anno sacro MDCCCCLXXXIII, Pοntificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana