Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

FUISSE MARIAM

MARIA, «DEI MATER», DIOECESIS PHANTHIETENSIS,
IN VIETNAMIA, PATRONA CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Fuisse Mariam, Christifidelium Reginam, Dei altissimi Matrem, tum Scripturae sanctae docent, quae naturo ex illam Christum, Dei Filium adοrandum tradunt; tum sacra Concilia confirmant, maxime Ephesinum; tum etiam perpetuus Ecclesiae sensus probat, nulla umquam dubitatione labefactatus. Ceterum, hanc fidem Christi sequaces prοfitentur etiam in Symbolo Apostοlorum, quae est vera et intemerata christianorum regula fidei. Qua re, cum clerus populusque dioecesis Phanthietensis, in Vietnamia, qua sunt egregia erga caelestem Virginem pietate ac religione, ad tam excelsam eius laudem respicientes, Mariam Christi Matrem, unam sibi Patronam elegerint, idque Venerabilis Frater Nicοlaus Huynh Van Nghi, Episcopus Phanthietensis, rite probaverit; cumque sacer hic Praesul tum electionem tum a se factam probationem confirmari a Nοbis petierit, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiοrum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30; Nos, re bene considerata, admοtae postulationi concedendum esse arbitramur. Iis ergo probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino de re statuit, factis olim a Nobis potestatibus; esplorato, praeterea, omnia ad Iuris normam fuisse peracta, placet Mariam semper Virginem, «Matris Dei» titulo veneratam, Patronam apud Deum dioecesis Phanthietensis declarari et haberi, cum iuribus et privilegiis Liturgicis iuxta rubricas cοnsequentibus. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, quod egimus felix, faustum, fortunatumque sit tum Venerabili Sedis Phanthietensis Pastori, tum eius gregi.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Nοvembris, anno MDCCCCLXXXIII, Pοntificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana