IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CUM SANCTUS
SANCTUS THORLACUS NATIONIS ISLANDICAE
PATRONUS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Sanctus Thorlacus Episcopus, qui Islandiensem Ecclesiam Christo genuit evangelico verbo praedicando, antiquitus sit cultus et aetate quoque nostra cleri et fidelium magna colatur ibi religione, cumque inde noia parva spiritalis utilitas sequatur ad fidem firmandam et augendam, Venerabilis Frater Hendricus Hubertus Frehen, Episcopus Reykiavikensis, communibus exceptis votis, Sancta Thorlaci electionem in Patronum apud Deum Islandiae potestate sua ordinaria rite adprobavit. Quoniam autem idem Venerabilis Frater studiose postulavit ut ea electio et adprobatio confirmaretur ad normam a Sacra Congregatione pro Sacramentis et Cultu Divino statutam per «Instructionem de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum propriis recognoscendis», n. 30, Nos, ex huius Sacrae Congregationis sententia, Nostra Apostolica potestate et auctoritate libenter preces exaudimus et Sanctum Thorlacum Episcopum principalem Patronum apud Deum Islandicae nationis declaramus et confirmamus, omnibus iuribus et privilegiis concessis iuxta rubricas, fore confisi ut eiusmodi honor huic Sancto tributus in fidei incrementum cedat et in catholicae societatis illic degentis propagationem. Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana