IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
VERBA ILLA
SERVO DEI IOANNI MAZZUCCONI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Verba illa adoranda, quae in Ioannis Evangelio leguntur: «Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si vero mortuum fuerit, multum fructum affert» (12, 24) tum in primaeva Ecclesia vera reperta sunt, cum nempe sanguis martyrum semen erat christianorum, tum per longas saeculorum aetates, tum etiam hoc nostro tempore: semper enim immolata hominum vita ob Christi causam, praeter quam quod egregiam de sanctissima religione nostra opinionem parit, Ecclesiam praeterea fecundat, in similitudinem mortis Christi, qui post Crucis exaltationem, omnia traxit ad seipsum. Inter eos autem, qui his temporibus, purpureo sanguine fuso, Christi amore obierunt, uberemque fructum tulerunt, est sane Ioannes Baptista Mazzucconi annumerandus, anno MDCCCLV, in christianae religionis odium ab indigenis Oceaniae necatus. Quoniamque nullus est, qui maiorem erga Deum caritatem habeat, quam ille qui animam suam pro Illo deponat, colligimus sane Ioannis amorem in Christum nullo dubio ad fastigium et apicem pervenisse. Pretium ergo operis esse putamus quam paucis describere, quo itinere hic Dei Servus egregius ad verticem caritatis ascenderit. Natus est autem Ioannes Baptista Mazzucconi calendis Martiis, anno MDCCCXXVI, Rancii Leucensis, Leucii, in finibus archidioecesis Mediolanensis, e parentibus pietate ac religione insignibus. Fuerunt autem hi: Iacobus, vir probus, fide et industria conspicuus; Anna Maria Scuri, qua non alia in pago caritate atque benevolentia in pauperes Deo deditior. Postridie vero, quam natus est, sacris Baptismi aquis puer ablutus est, eique indita sunt nomina Ioannes Baptista Albinus. Anno MDCCCXXXIV, sacro chrismate confirmatus est. Quanta vero virtute divinus Paraclitus irrepserit in eum tota vita demonstrat. A quo sane Spiritu instinctus, est archiepiscopale Seminarium a S. Petro Martyre nuncupatum ingressus, ubi tum moribus, tum studio ac disciplina antecessit, sic ut in Collegio «Cavalleri» quod est in loco Parabiago, in quoque gymnasii cursum inceperat atque sacra Eucharistia primo refectus erat, easdem laudes collegerat. Neque minus eminuit Dei Servus in Seminario Mondiciano, annis MDCCCXLIV-MDCCCXLVI; atque Mediolani, ubi per annos MDCCCXLVI-MDCCCL in studia theologica incubuit, omnibus numeris tum animi tum mentis insignis.
Ceterum, sole gratiae inrigante, germen missionalis vocationis tam in illo adolevit, ut, cum primum Missae sacrificium litavit, id est anno MDCCCL, mense Maio, quin et antea, in beneficii loco petierit ut in Instituto Missionali iamiam ab Angelo Ramazzotti instituendo, cum primis alumnis exciperetur. Quod sane facile impetravit. Eo vero tempore etiam preces composuit miro martyrii desiderio. Post ergo diligentem Mediolani adhibitam praeparationem in Oceaniam profectus est cum sex sodalibus; quos profecto et iter manebat asperrimum, et infensissimi populi Insularum Woodlark et Rook mansuefaciendi. Obstabant praeterea operi divino etiam lingua difficilis, corruptio morum, invidia incolarum; morbi denique, id est febres et ulcera, ab omnibus quidem, sed maxime a Ioanne patientissime tolerata in illius gentis conversionem. Tandem, post duos annos ac tres menses, Sydneium recuperandae valetudinis gratia missus est, ubi, sic ut potuit, migrantium Italorum curam gessit. Ubi autem convaluit, ilico in insulam Woodlark rediit, ut convenerat; neque tamen res heu feliciter cessit. Nam, cum die duodevicesimo Augusti, anno MDCCCLV, naviculam «erat ei nomen "Gazelle"» conscendisset, iamque ad insulam Woodlark pervenisset, navigium haesit in vado; quod cum incolae mali adorti essent, specie quidem ferendi auxilii, revera opprimendi causa, et Ioannem securi interfecerunt, et reliquos simul; ac direpta navi, occisorumque cadaveribus per mare disseminatis, abierunt. Quodsi nunc, post brevis eius vitae casus, in egregiam eius virtutem animum intendimus, sane intellegemus eam, praeter quam quod e divina Spiritus Sancti gratia, e parentum piissimo fonte initia prima habuisse; quorum nimirum pietas tanta, ut non modo late serperet egregia illorum opinio, sed filiorum etiam animos omnino imbueret, ad religionemque inclinaret. Neque mira res est, si Deus ex eo familiae numero plures et sacerdotes et Sorores virgines suscitaverit. Ioannes ergo iis praeeuntibus, mature pietatem coluit, puer, more puerorum; iuvenis, iuvenum: id est tota ingenii acie, cum summa voluntate sanctitatis adipiscendae. Cuius rei testimonio sint verba rectoris Collegii «Cavalleri», qui affirmare non dubitabat: «se in Ioanne Mazzucconi, post primum ab illo exceptam Eucharistiam, iam non iuvenem, sed angelum vidisse». Erat enim affabilis, ad veniam proclivis, dulcis; pius, acer ingenio, rerum divinarum studiosus, pietate praecellentissimus. Inerant praeterea in illo census vivus et acutus cum Dei ubique praesentis, tum etiam rerum humanarum, quam fluxae atque caducae, temporis irremeabilis, peccati. Paucis: erat optimus in moribus, optimus in omnibus. Brevis laus, sed summa et inclita laus. Post autem Sanctorum Martyrum Sinarum atque Tonchini lectam historiam, arsit et ipse desiderio fundendi sanguinis Christi amore, ceu flamma alita vento. Petiit ergo a suis Moderatoribus ut cum primis ad populos Oceaniae mitteretur Evangelii praeco; atque cum primis pro fide occubuit: certo enim constat inmitem eum populum odio adversus christianam religionem Dei Servum oppressisse. Quam rem ceterum illum et providisse et optasse magnopere. Cum autem eius fama sive virtutum sive martyrii per Australiam et Europam late vagaretur, confestim de Servo Dei Beatorum titulo augendo cogitatum est. Sed variis de causis ordinarii processus anno tantummodo MDCCCCLIX agi coepti suit, Mediolani, ad historicas leges.
Causa autem, interim actis agendis, introducta est die duodetricesimo mensis Octobris, anno MDCCCCLXX. Servato deinde ordine Iuris disceptatio facta est a Sacra Congregatione pro Causis Sanctorum de martyrio Servi Dei eiusque causa; cuius acta Nos probantes, die tertio decimo mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXXIII per decretum ediximus: Ita constare de martyrio eiusque causa Servi Dei Ioannis Baptistae Mazzucconi, ut, concessa a signis seu miraculis, ad normam can. 2116, par. 2 Cod. Iuris Canonici omnique alia opportuna dispensatione, procedi posset ad ulteriora, in casu et ad effectum de quo agitur; «diemque statuimus ad sollemnem eius beatificationem undevicesimum mensis Februarii, hoc anno; quem diem etiam sollemni glorificationi Servorum Dei Villelmi Repin et Sociorum Martyrum diximus. Hodie ergo in templo Beati Petri, Romae, magna cum turba fidelium maxime ex Italia et Gallia, Sacrum Deo optimo maximo fecimus, inter quod ediximus: «Nos vota fratrum nostrorum Ioannis Orchampt, Episcopi Andegavensis, Caroli Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, necnon plurium aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Villelmus Repin et Socii, et Ioannes Mazzucconi, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Beatorum Villelmi Repin et Sociorum die prima Februarii, Ioannis Mazzucconi die vicesima quinta Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Ceterum, quae per has Litteras statuimus, firma sint nunc et in posterum, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Februarii, anno MDCCCCLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS card CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana