Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

POLONUS POPULUS

CONCEDITUR EPISCOPO TARNOVIENSI FACULTAS CORONANDI IMAGINEM
B. M. V. NIVALIS ET DIVINI INFANTIS, QUAE IN ABBATIA DE CIRICIO EXSTAT

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Polonus populus per saeculorum decursum Beatissimam Virginem Dei genetricem summo excoluit honore summaque veneratione, sic ut significanter ostendunt frequentissimae imagines sive in templis sive in viis collocatae. Ex quibus, illa profecto peculiari memoria digna, quae sub titulo Beatae Mariae Virginis Nivalis et Divini Infantis in Abbatia de Ciricio, in dioecesi Tarnoviensi, colitur cultu pientissimo a christifidelibus caelestium gratiarum copiam precantibus. Hac ergo animarum utilitate permotus atque firma ductus spe fore ut multiplicata erga Virginem Mariam obsequia in fidelium ipsorum bonum cederent, petiit Venerabilis Frater Georgius Ablewicz, Episcopus Tarnoviensis, cum suis profecto cleri et populi vota componens, ut facultas sibi daretur Nostro nomine et auctoritate imaginem illam, cui Nos peregrinantes in Polona terra benedictionem dedimus, pretioso diademate coronandi. Nos vero, collatis cum Sacra Congregatione pro Cultu Divino consiliis, huiusmodi precibus censuimus obsecundari posse. His itaque Litteris atque auctoritate Nostra apostolica Venerabili Fratri, quem diximus, partes committimus pretiosam coronam Nostro nomine imponendi imagini Beatae Mariae Virginis Nivalis et Divini Infantis, quae in Ciricio et Leżaisk colitur, iuxta ritus formulamque praescriptam. Nos vero fore valde confidimus, ut eiusdem Abbatiae ac totius dioecesis Tarnoviensis nec non cunctae Polonicae terrae fideles ad Dei genetricem colendam magis magisque incitentur. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVI mensis Aprilis, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana