![]() |
![]() |
![]() |
![]() |
IOANNES PAULUS PP. II
Ad perpetuam rei memoriam. — Polonus populus per saeculorum decursum Beatissimam Virgínem Dee genetricem summo excoluit honore summαque veneratione, sic ut significanter ostendunt frequentissimae imagines sive in templιs sive in viιs collocatae. Ex quibus, ella profecto peculiari memoria digna, quae sub titulo Beatae Marine Virginis Nivalis et Divini Infantis in Abbatia de Ciricio, in dioecesi Tarnoviensi, colitur cultu pientissimo a christifidelibus caelestium gratia-rum copiam precantibus. Rac ergo animarum utilitate permotus atque firma ductus spe fore ut multiplicata erga Virginem Mariam obsequia in fidelium ipsorum bonum cederent, petiit Venerabilis Frater Georgius Ablewicz, Episcopus Tarnoviensis, cum suis profecto clerι et populi vota componens, ut facultas sibi daretur Nostro nomine et auc.toritate imaginem illam, cui Nos peregrinantes in Polona terra benedictionem dedimus, pretioso diademate coronandi. Nos vero, collatis cum Sacra Congregatione pro Cultu Divino consiliis, huiusmodi precibus censuimus obsecundari posse. His itaque Litteris atque auctoritate Nostra apostolica Venerabili Fratri, quem diximus, partes committimus pretiosam coronam Nostro nomine imponendi imagini Beatae Mariae Virginis Nivalis et Divini Infantis, quae in Ciricio et Leźajsk colitur, iuxta ritus formulamque praescriptam. Nos vero fore valde confidimus, ut eiusdem Abbatiae ac totius dioecesis Tarnoviensis nee non cunctae Polonicae terrae fideles ad Del genetricem colendam magis magisque incitentur. Contraries quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xvi menses Aprilis, anno McMLxXxIV, Pontificatus Nostri sexto.
AuGUSTτιvus Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana