IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CONCILIUM VATICANUM II
VEN. SERVO DEI FRIDERICO ALBERT
HONORES BEATORUM DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Concilium Vaticanum II presbyteros adhortatur ut «sese Christo coniungant in agnitione voluntatis Patris et in dono sui pro grege sibi commisso. Sic Boni Pastoris partes agendo, in ipso caritatis pastorali exercitio inventant vinculum perfectionis sacerdotales ad unitatem eorum vitam et actionem redigens» (Presbyt. Ordinis, n. 14). Huius autem unitatis et convenientiae vitae exemplum fuit Venerabilis Fridericus Albert, Ecclesiae Taurinensis decus et ornamentum. Spatium vitae eius, sacerdotis et parochi, in longitudine temporis quinquaginta sex annorum inclusum est. Venerabilis Servus Dei die ivi mensis Octobris anno MDCCCXX Augustae Taurinorum nobili Sabaudio genere ortus est. Pater eius Ioannes Aloisius militibus Regni Sardiniae praefectus erat; hinc familiae condicione Fridericus puer ad militiam inclinavit. Sed, iam instrumentas paratis ut ad Academiam admitteretur, cum ante altare precaretur Beato Sebastiano Valfrè dicatum, sensit se potenter a Domino vocari, ut sacerdos fieret. Humanitatis et sacerdotii studiis confectis, anno MDCCCXXXXIII est ordinatus sacerdos et ascriptus in clerum, qui in ministeriis regiis erat; ibique Principum existimationem sibi comparavit ob suοs integros mores atque sacerdotale munus bene exercitum, obque praedicationem et peritiam animas moderandi. Expertus est nimirum turbatam cum eius temporis republica Ecclesiae rationem, cum Taurinensis Ecclesia per seditiosas leges est privilegiis et facultatibus spoliata. Quam ob causam, deserta Regia, ad paroeciam S. Carola se contulit, quae iam abolitorum Servorum Mariae fuerat, ut ibi in sacra munia incumberet. Die XVIII autem mensis Aprilis anno MDCCCLII, annos natus XXXII, nominatus est parochus oppida lingua vernacula Lanzo Torinese appellati, ubi mansit usque ad mortem. Fridericus Albert in numero eius cleri fuit, qui, muneri evangelico obsequentissimus, Ecclesiam Taurinensem vitae sanctitate et fecundo apostolatu illustravit. Ceterum, ille eodem tempore vixit, quo S. Iosephus Benedictus Cottolengo, qui animum suum aperuit pauperibus infime iacentabus et commercio hominum quodammodo frui vetatis; quo et S. Iosephus Cafasso, apostolus eorum qui in carceribus erant inclusi et capitis damnati; quo et S. Ioannes Bosco, iuventutis apostolus, qui ipsum Servum Dei Fridericum Albert advocavit ad praedicandum primum exercitiorum cursum iuvenibus Oratorii loci Valdocco dicta; quo S. Leonardus Murialdo, fautor christianae actionis socialis Taurinensis et molitor operum, quibus iuvenes in operam inmitterentur. Venerabilis Fridericus Albert non potest seiungi ab hac schola magna quidem sacerdotali, quae quasi summa fuit illius «caritatis pastoralis», quam Sacrosanctum Concilium Vaticanum II commemorat (l. c.). Caritas pastoralis Friderici Albert unitatem et congruentiam vitae sacerdotalis collocabat in fundamento pietatis et studii salutis animarum, quod contemplatione misericordiae Iesu et Mariae alebatur. Ex hac conscientia, qua animadvertebat debere se esse misericordem, orta sunt eius opera apostolica. Anno MDCCCLIX in loco Lanzo instituit orphanotrophium filiabus derelictis curandis. Anno MDCCCLXVI addadit orphanotrophio paedagogium, in quo puellae praepararentur, ut magistrae fierent. Anno MDCCCLXIX condidit Congregationem Sororum Vincentiarum ab Immaculata Conceptione, quae sunt postea Albertinae appellatae, quasque Dei Servus voluit constitutis operibus servire et moderarti: quae opera deinde eaedem Sorores secundum Fundatoris spiritum exstructis valetudinariis, scholis, orphanotrophiis et gerontocomiis auxerunt. Anno MDCCCLXXIII, electus Episcopus, nominationem renuit, paroecianorum obsecundans voluntati, quorum exinde bono sparitali persequendο alacrius se dedidit. Venerabilis autem Fridericus Albert intellexit momentum «quaestionis operariae», quae dicitur, et pro Lanzo tantum «quaestionem» agrariam audenter obiit, condita colonia agresti, ut in opere rustico iuxta prοgressus technicos iuvenes erudiret, et migrationem in urbes infrenaret. Ceterum, funestum in modum mortuus est, de contignatione delapsus, in Oratorio colonise agrestis, die XXX mensis Septembres anno MDCCCLXXVI. Occasione eius mortis Archiepiscopus Taurinensis Clerum alloquens, has laudes habuit de eo: «Pastor, cuius scitu non facile est, quam virtutem mages admiremur: an pietatem, fidem, humilitatem, patientiam, spiritus et corporis castigationem, sui neglegentiam et cotidiana incommoda, industriam, intellegentiam, prudentiam, doctrinam et ante omnia caritatem. Uno vix anno post eius mortem, nempe anno MDCCCLXXVII, Dominus signo, seu praeclara sanatione, quae divinitus effecta potata est, ostendit se velle Venerabilem Fridericum Albert glorificari. Sed causse extraneae, quales fuere Operum disciplina et ordinatiti et ordo iuridicus Sororum Vincentiarum ab Immaculata Conceptione, initium Causae Beatificationis retardarunt, quae nonnisi anno MCMXXVI, quinquagesime post eius mortem, agi coepta est. Die XIII mensis Iunii anno MCMXXXIV a Pio XI Decessore Nostro fe. me. Causa est introducta; instructis deinde Processibus Apostolicis, habitisque antes disceptationibus secundum praxim canonicam tunc vigentem, Pius XII agnovit et declaravit per Decretum die XVI mensis Ianuarii anno MCMLIII proditum, Venerabilem Fridericum Albert herοum in modum virtutes exercuisse. Hoc autem Summa Pontificis dictum, testimonium caeli confirmavit; namque eodem anno MCMLIII, die XXV mensis Martii, Dominus, deprecante Venerabili Friderico Albert, miram sanatiοnem operatus est; quam, instructο Processu canonico, post praescriptas medicorum et theologorum disceptationes, die VII mensis Aprilis hoc anno per miraculum factam ediximus». Post haec omnia, est statuta dies ad celebrandam sollemnem Beatificationem, tum eius, tum Clementis Marchisio, tum Isidore De Loor et Raphaëlae Ybarra. Hac igitur die, in area ante Petrianam Basilicam patente, hanc sumus inter sacra formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Anastasia Alberti Ballestrero, Archiepiscopi Taurinensis, Aemilii Iosephi De Smedt, Episcopi Brugensis, Aloisii Larrey y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Fridericus Albert, Clemens Marchisio, Isidorus De Loor et Raphaëla Ybarra, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Friderici Albert die tricesima Septembris, Clementis Marchisio die sextadecima Decembris, Isidori De Loor die sexta Octobris, Raphaëlae Ybarra die vicesima tertia Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Septembris anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana