IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUI SEQUITUR
VENERABILI DEI FAMULAE RAPHAËLAE YBARRA VIDUAE DE VILALLONGA,
FUNDATRICI CONGREGATIONIS SORORUM AB ANGELIS CUSTODIBUS,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Qui sequitur Dominum non solum Dei aedificat Regnum, sed humanam societatem quoque promovet; nam Divini Magistri exempla sequens, et ipse pertransit benefaciendo (cf. Act 10, 38) eiusque memoria benedicetur per saecula. Hoc sane merito dici potest de Raphaëla Ybarra Vidua de Vilallonga, quam hodie Beatorum caelitum albo sollemni declaratione adscripsimus. Venerabilis Dei Famula nata est Flaviobrigae in Hispania die XVI mensis Ianuarii anno MDCCCXLII, e Gabriele Ybarra et Gutiérrez de Caviedes atque e Rosario Arámbarri et Mancebo, optimis piisque parentibus, genere etiam et censu claris. Postridie in Basilica Sancti Iacobi eiusdem civitatis baptismum recepit; die autem XXII mensis Maii anno MDCCCXLIV ab Episcopo Ecclesiae Calaguritanae – in cuius dioecesi tunc Flaviobriga erat – sacro chrismate est confirmata; tandem undecim nata annos, Eucharistico convivio refecta est. Postquam autem et domi et Baionae, in Gallia, studiis vacaverat, die XIV mensis Septembris anno MDCCCLXI nupsit viro Iosepho Vilallonga et Gipuló. Ex quo coniugio, mutuo affectu stabili ac fide christiana alito, septem nati sunt filii, quorum duo immature perierunt; his sunt additi, anno MDCCCLXXV, quinque nepotes, orphani Rosarii, Raphaëlae sororis, quos Serva Dei materno amore suscepit, quos et solebat vocare «cordis sui filios». Haec rerum adversitas singulariter notavit eiusdem vitam: nam curis in dies augescentibus et officiis, ipsa paulatim sui aequalium consortionem relinquens, ad sacramenta Paenitentiae et Eucharistiae frequentius accedebat, presbyteri Leonardi Zabala, adiutoris parochi Sancti Nicolai in Flaviobrigensi civitate usa consiliis, quem ut magistrum pietatis habuit. Anno autem MDCCCLXXVIII cum legeret librum «Vita devota» a Sancto Francisco de Sales scriptum, Dominus animam eius ita illuminavit ut tota ad Deum conversa vocationem suam plane intellexerit. Assentiente dein coniuge, tria temporaria vota castitatis, paupertatis et oboedientiae nuncupavit, quae, expleto tempore, perpetua iteravit quartum addens, videlicet id semper faciendi quod perfectius videretur. Interea in campum apostolatus cunctis viribus incumbens, pro adolescentulis Flaviobrigam petentibus ut quaererent opus, exstruendum curavit «Asylum», a sodalibus Consociationis Sacrae Familiae, quam ipsa condiderat, regendum; simulque effecit ut «Domus Maternitatis» aperiretur pro puellis matribus necessaria ope carentibus. Has beneficas institutiones sunt, ea auctrice, secutae «Consociatio Operum zeli» et «Sodalicium Doctrinae Christianae pro carcere reclusis», quorum proprium erat: mulieres degentes in valetudinariis vel in vincula coniectas visitare; Domui Maternitatis a consulere; adolescentulas collocare ac iuvare omnimodis. Insuper ad melius tuendas puellas inter mundi constitutas insidias easque christianis praeceptis aptius formandas, haud paucis difficultatibus superatis, religiosam Congregationem instituit «Sororum ab Angelis Custodibus», die XVIII mensis Octobris anno MDCCCXCIX a Victoriensi Ordinario deindeque, anno MCMXIV, ab Apostolica Sede probatam, quam ipsa, post obitum viri sui, ingredi quidem cupiebat, sed non potuit: nam impensis fracta laboribus ac laetali morbo consumpta, die XXIII mensis Februarii anno MCM ad Patris domum rediit, virtutibus et meritis dives. Revera tota Famulae Dei vita, in fide et spe fundata, caritate maxime enituit, quam summam exercuit tum in Deum tum in proximum; neque numerare possumus quot pauperes vel aegroti eius cura fuerint sublevati, quot mulieres – puellae praesertim – adiutae vel a peccato et periculis abductae et ad bonam frugem revocatae. Omnes in Christo diligens vera eius discipula exstitit, eiusque bonum odorem ubique spargere satagens (cf. Liturgia Hor. IV, Commune sanctarum mulierum, hymnus ad Laudes matutinas).
Mitis, modesta, humilis, misericors, compatiens; matris familias munera omni diligentia implevit, arctam servans unitatem cum coniuge suo. Caelestibus semper intenta, in oratione sedula, ardenti flagravit amore erga SS.mam Eucharistiam, ex qua hauriebat vires ad apostolatum suum implendum; devotissima quoque fuit Beatae Mariae Virginis et Sanctorum Angelorum, quorum patrocinio in adversis se committebat. Paenitentiae operibus, ieiuniis et vigiliis assidue vacavit. Nil igitur mirum si, vivens, non solum omnium existimationem et affectum sibi conciliaverit, sed etiam voce populi mulier sancta sit habita. Cum vero post eius mortem etiam miraculorum fama diffunderetur et cresceret in dies, Processus ordinaria auctoritate apud Curiam episcopalem Victoriensem annis MCMXXIX-MCMXXXI sunt instructi; dein, actis Romam missis et a Sacra tunc Rituum Congregatione diu perpensis, die XI mensis Iulii anno MCMLII Pius XII, Decessor Noster, statuit Causam beatificationis Servae Dei rite esse introducendam. Postea de eius virtutibus est disceptatum, quas eam heroum in modum exercuisse edixit Paulus VI, Decessor Noster, die XVI mensis Martii anno MCMLXX. Ad miracula quod attinet, una e sanationibus intercessioni Famulae Dei tributis est proposita, videlicet instantanea, perfecta et constans sanatio «iuvenis Vincentiae Marasco a meningitide probabilis naturae tubercularis». Quam verum fuisse miraculum Nos declaravimus per decretum Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum die XXIV mensis Septembris Anno Iubilaeo Redemptionis MCMLXXXIII latum. Post haec statuta est dies ad sollemnem Beatificationem tum eius, tum Friderici Albert, Clementis Marchisio, Isidori De Loor. Hac igitur die in Petriano foro inter missarum sollemnia hanc Beatificationis elocuti sumus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Anastasii Alberti Ballestrero, Archiepiscopi Taurinensis, Aemilii Iosephi De Smedt, Episcopi Brugensis, Aloisii de Larrea y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, necnon plurium aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Fridericus Albert, Clemens Marchisio, Isidorus De Loor et Raphaëla Ybarra, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Friderici Albert die tricesima Septembris, Clementis Marchisio die sexta decima Decembris, Isidori De Loor die sexta Octobris, Raphaëlae Ybarra die vicesima tertia Februarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Det nobis quoque Deus ut Beatae Raphaëlae exemplo caritatis opera exercentes, inter benedictos regni sui connumerari mereamur (cf. Liturgia Hor. IV, Pro its qui opera misericordiae exercuerunt, oratio ad Laudes matutinas). Quae per has Litteras ediximus firma esse foreque volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Septembris, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana