Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SACERDOTALIS USQUEQUAQUE

VENERABILI SERVO DEI CLEMENTI MARCHISIO
HONORES BEATORUM CAELITUM RITE DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sacerdotalis usquequaque animi ac studii vitae ac disciplinae exemplaria numquam non conquirit et libentissime Ecclesia Mater agnoscit suos inter praestantes sanctimοnia operaque ministros quae in fidelem vicissim imitationem aliis dein sacerdotibus exhibeat progredientibus temporum aetatibus quo certius hi pleniusque adsequantur suo nimirum quisque modo eam morum et operum perfectionem quam Christum omnes noverunt a presbyteris potissimum Ecclesiae utpote proximis Dominici gregis curatoribus iure postulare. Magnopere proin laetatur ipsa quod in Venerabili Servo Dei Clemente Marchisio omnipotens dignatus Deus est tam perspicuam omnino et allicientem formam virtutis navitatisque presbyteralis comprobare simul atque commonstrare unde optatur ut, additis iam ei caelitum Beatorum honoribus claris, plures per orbem fratres sacerdotes non incitentur tantum verum adiuventur valide etiam ad multo efficaciorem sacerdotii industriam in vinea Domini multo per accuratiorem huius Beati presbyteri ipsius imitationem. Porro quinque filiorum primus est Clemens natus parentibus christiano ingenio insignibus Ioanne et Lucia Becchio die primo Martii mensis anno millesimo octingentesimo tricesimo tertio in oppido Racconigi nuncupato Pedemontanae Italiae regionis qui ab ineunte ferme sua aetatula unum adfectabat sacerdotium, solum se Christi aliquando sacerdotem fore somniabat. Quo in sublimi quidem proposito plurimum primis annis ob domesticam inopiam sustentabatur immo et educabatur pio dignoque a presbitero Ioanne Baptista Sacco, cuius effectum cura est ut inferioribus recte peractis disciplinas ingredi illi liceret ephebeum sacrum Barderatense theologiae perdiscendae gratia. At tunc iam feraci in futurae Sanctitatis seminario illo omnem vitae suae rationem firmiter mente reque ipsa definivit quae in se parca atque austera tribus inniteretur solidissimis sane pilis: precationi institutioni operi, singulis deinceps diebus. Hinc virtutum magnarum roboratus praesidio ad sacerdotalem usque ordinationem processit recto itinere quam die vicesimo Septembris mensis suscepit anno millesimο octingentesimo quinquagesimo sexto Segusii in cathedrali templo. Prioribus quattuor presbyteratus sui annis perfecit ante omnia educationem suam, ducente docenteque feliciter magistro sancto Iosepho Cafasso, necnon adiutoris parochi procuravit diligenter munia parvas apud communitates Cambiani ac Vigonis ubi etiam licet principio invitus didicit tamen Christi ipsius adfectu et suasu carceribus invisere retentos. Die tandem duodevicesimo mensis Novembris anno millesimo octingentesimo sexagesimo gubernandam paroeciam divinitus recepit ipsius Ripae Albae Taurinensis cui quidem pastorali officio totum sese suamque vitam quadraginta trium exinde annorum devovit ac dedicavit sοlus optimas omnibus Christi sacerdos esse studens secundum minutissimas obligationes et partes, normas et consuetudines quas optatissimum illud Iesu Christi sacerdotium secum importabat, prout Ecclesia mater eum monebat aliorumque tot sanctorum sacerdotum exemplum instituebat. Ibi fervor ipsius vehementer exarsit in cultu sanctissimae Eucharistiae longe late praedicando et inculcando fidelibus; ibi per prospera atque adversa funditus excultae sunt mirabiles boni pastoris virtutes quae ipsum hodie Nobis visae sunt caelitibus Beatis reddere parem; ibi iacta item sunt fundamenta religiosae Sororum Filiarum Sancti Iosephi familiae quae etiamnunc locupletare haud cessat Populum Dei meritis bonorum operum. Pro christifidelibus sibi creditis tamquam filiis propriis usque laborabat secundum cuiusque ordinis aetatisque necessitates: cunctis instillabat summum Eucharistiae Mysterii amorem cotidianumque usum; pauperibus et aegrotantibus adiutorem se adsiduum praebebat praesentemque consolatorem; parvulis vero ad Christi Magistri formam diligenter impertiebat catechesis institutionem ac potissimum de sanctissimae Eucharistiae excellentia. His porro cum cotidianis veri sacerdotis operibus consulto sociabat studiorum sacrorum continuam consuetudinem, ex quibus tum doctrinam hauriebat solidissimam tum fortitudinis nunquam deficientis constantiam adversus indifferentem aliorum animum, verum aliorum etiam oppugnationem. Sic autem sacerdotales exercendo virtutes partesque implendo benevolentiam sibi paulatim conciliabat omnium necnon magnam consiliorum ac praeceptorum suorum aestimationem. Pastor hic optimus ab Eucharistico Domino vires necessarias sine intermissione percipiebat ad eundemque Iesum in Sacramento praesentem omnes perducere contendebat homines veluti ad gratiarum universarum originem. Qua ex eucharistica pietate denique tandem sub Sancti Spiritus impulsione emersit propositum omnibus numeris laudabile familiam religiosam condendi sororum videlicet quae eiusdem Sacramenti Encharistici materiam curarent et cultum, quae vitam spiritalem suam circa Eucharistiae Sacramentum conformantes sub Mariae ac Sancti Iosephi nominatim patrocinio apostolicam conditoris ipsius industriam sacerdotali quodam ardore propagarent. Institutum igitur Filiarum Sancti Iosephi excitavit ipse gubernavitque duodetriginta annos quod proinde ab Ecclesia Matre postremam aliquando constitutionem laudationem atque approbationem est adsecutum. Actionem vero efficacem hanc et constantem Clemens Marchisio tot annos tacitus abditusque sua in paroecia Rivae Albae produxit ad provectiorem usque aetatem, cum sacerdotalibus hisce meritis cumulatus virtutibusque illustratus inter suos e vita excessit die decimo sexto mensis Decembris anno millesimo nongentesimo tertio. Cuius sanctimoniae effecit fama ut inter annum huius saeculi tricesimum tertium ac quintum processus informativi Augustae Taurinorum absolverentur caustique ipsa decreto Sacrae Congregationis pro Ritibus legitime institueretur die duodetricesimo mensis Aprilis anno quadragesimo quarto. Heroum dein eum in modum exercitavisse virtutes simul theologales simul cardinales edixit Decessor Noster immortalis memoriae Paulus Sextus die quarto mensis Maii anno millesimo nongentesimo septuagesimo. Ad huius tunc Servi Dei beatificationem recte consequendam prodigiosa delecta est sanatio quaedam divinitus omnino patrata, hoc Clemente Marchisio deprecante, scilicet puellae octo annorum Annae Mariae Poli quae mense Iunio annο millesimo nongentesimo sexagesimo sexto celerrime perfectissimeque a piodermatite ulcerata ac profunda dexteri brachii convaluit. Quae ipsa sanatio haud semel sed saepius perscrutationi medicorum (quam theologorum) est subiecta donec in Congressu Peculiari Officialium Praelatorum Patrumque Consultorum Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum pauloque post in Congregatione Ordinaria Patrum Cardinalium affirmativum singulorum suffragium eam comprobavit Nosque ipsi die duodecimo Ianuarii mensis annο hoc ipso accepimus quasi caelitus redditum testimonium validae Clementis Marchisio intercessionis onde procedi posset ad eiusdem Venerabilis Servi Dei sollemnem Beatificationem hodie mane in area ante Petrianam Basilicam patente una nimirum cum aliis Venerabilibus Dei Servis tribus. Ubi exauditis iterum singulis partibus mirabilis eius vitae et operae agnitisque sacerdotales animi eximiis dotibus libenter hisce vocibus sumus elocuti: «Nοs, vota fratrum nostrorum Anastasii Alberti Ballestrero Archiepiscopi Taurinensis, Aemilii-Iosephi De Smedt Episcopi Brugensis, Aloisii de Laurea y Legarreta Episcopi Flaviobrigensis, necnon plurimoruin aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Fridericus Albert, Clemens Marchisio, Isidorus de Loor et Raphaela Ybarra, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Friderici Albert die tricesima Septembris, Clementis Marchisio die sexta decima Decembris, Isidore de Loor die sexta Octobris, Raphaelae Ybarra die vicesima tertia Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Oratione subinde habita studiosi celebravimus eorundem Beatorum Caelitum ingenia sancta et opera in exemplum omnibus praefulgentia ac nunc ipsum Apostolicas istas Litteras sensuum Nostrorum dictorumque testes fideles edi iubemus quas tam in praesentia quam in postera valere tempora volumus suamque exserere vim, contrariis quibuslibet rebus neutiquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Septembris, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana