Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MERITO CHRISTIFIDELES

SANCTUS CAROLUS BORROMEO EPISCOPUS CONFIRMATUR
DIOECESIS SANCTI CAROLI IN BRASILIA

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Merito Christifideles peculiari cultu Sanctos illos prosequuntur, e quibus eorum dioecesis appellationem trahunt, pro certo habentes eorum valida protegi tutela. Eiusmodi pietate tum clerus, tum populus dioecesis Sancti Caroli in Brasilia Sanctum Carolum Borromeo Episcopum colunt. Quo autem haec pietas maiores ferret fructus salutis, Venerabilis Frater Rodericus Serra, Episcopus dioecesis, quam supra diximus, atque Venerabilis Frater Constantinus Amstalden, Episcopus Coadiutor et Administrator Apostolicus eiusdem dioecesis, communia vota excipientes electionem Sancti Caroli Borromeo Episcopi in Patronum apud Deum suae dioecesis rite approbaverunt et, quarto exeunte saeculo a Sancti Mediolanensis pientissimo obitu, enixe postulaverunt ut illam electionem ac approbationem secundum normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum propriis recognoscendis», n. 30, confirmaremus. Nos igitur, ex Sacrae Congregationis pro Cultu Divino sententia, benigno animo preces exaudivimus. Hinc, cum constet electionem et approbationem iuxta iuris praescriptum esse peractas, suprema Nostra auctoritate Apostolica Sanctum Carolum Borromeo dioecesis Sancti Caroli in Brasilia Patronum apud Deum confirmamus, cum omnibus iuribus et Privilegiis liturgicis secundum rubricas consequentibus, fore confisi ut, sicut Sanctus hic est pro tota dioecesi caelestium gratiarum deprecator, ita eadem dioecesis tanto patrocinio vitae sanctimoniae et bonis operibus respondent. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Novembris, anno Domini MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana