IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
TOT TANTAEQUE
BEATA VIRGO IMMACULATA PATRONA
CONFIRMATUR REI PUBLICAE TANZANIENSIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Tot tantaeque sunt difficultates, pericula, discrimina, in quibus Christifideles versantur, ut ad aeternam illorum salutem non modo oporteat omnia humanae prudentiae quaerere praesidia, sed etiam superum opem implorare, maxime beatissimae Virginis Mariae, Christi Matris amabilissimae filiorumque Patronae sollicitare. Qua re, cum Venerabilis Frater Antonius Mayala, Episcopus Musomensis, idemque Coetus Episcoporum Tanzaniae Praeses, ab hac Petri Sede petierit, etiam fidelium nomine, ut beatissima Virgo Maria ab Immaculata Conceptione, Patrona apud Deum totius Rei publicae Tanzaniensis confirmaretur (nempe ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30): in Eam enim fideles summa pietate ferri, in Eiusque die festo sollemnem recuperatae patrice libertatis celebrationem fieri; Nos re bene considerata, comperto praeterea sive electionem, sive Episcopi adprobationem ad statas leges facta esse, libenter in Venerabilis Fratris, cuius mentionem fecimus, sententiam discedimus. Quapropter, iis probatis quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino de negotio gesserit, factis olim a Nobis potestatibus, placet B. M. V. sine originis labe conceptam, caelestem esse et haberi Tanzaniae Rei publicae Patronam, certa spe fore ut tum christiana plebs pietatem in Virginem augeat, tum beatissima caelorum Regina amoris ac dilectionis dona multiplicet. Quae vero iura, privilegia, facultates confirmationem hanc consequantur, haec libenter facimus et concedimus. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Novembris, anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana