Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTUM PRAETERITI

SUMMI PONTIFICIS NOMINE AUCTORITATEQUE UT IMAGINI
B. M. V. A ROSARIO «NUESTRA SEÑORA DEL ROSARIO DE ILES»
DIADEMA IMPONAT EPISCOPO PERMITTITUR IPIALENSI

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quantum praeteriti spatium temporis repetere potest hominum memoria, ex quο videlicet tempore plus quadringentos abhinc annos nomen est Christianum ibi conditum, non modo Sanctissima Iesu Christi Mater Maria incredibili quodam pietatis studio religionisque adfectu excolitur et honoratur a Christifidelibus illius regionis Columbiae quae hodie finibus circumscribitur communitatis dioecesanae Ipialensis, verum propriam apud sacram etiam aedem in excelso eiusdem dicionis oppido Iles dicto celebratur adsidue et frequentatur sub cedrina ipsa forma Dominae Nostrae a Rosario, quo sine intermissione fere concurrunt et singuli homines mirabilia impetraturi caelitus per eam dona et peregrinatores item pii ex longinquis Columbiae Aequatoriaeque locis veneraturi ideo praestantem Reginam ac Matrem. Rem igitur intellectu sane facillimam suscepit Venerabilis Frater Alfonsus Arteaga Yepes Episcopus ipse Ipialensis planeque laudabilem, cum ab hac petivit Sede Apostolica sibi ut idem illud simulacrum vincire liceret ac redimire diademate magni pretii ex Pontificis Romani mandato. Merito enim arbitrabatur tum diuturnum cultum undique tributum Dominae Nostrae a Rosario apud Iles eam dignitatem suo prope iure sibi vindicare, tum additum hoc decus sine dubio roboraturum christiani populi caritatem erga Dei Matrem fidemque et actionem catholicam magnopere simul prosperaturum. Quandoquidem autem Nos has omnes rabones perspectas prorsus accipimus, nihil cunctamur petenti sic obsequi sacro Pastori qui tam luculenter et copiose causam postulati honoris illustraverit commendaverit pro se atque universo credito sibi grege carissimo. Audita igitur sententia Sacrae Congregationis pro Cultu Divino hisce ipsis Litteris Nostraque potestate Apostolica committimus eidem Ipialensi Ordinario Episcopo partes et officium ut signo venerando communiter nuncupato «Nuestra Señora del Rosario de Iles», quod memoravimus, die aliqua pro eius iudicio destinata inter Missarum sollemnia ac secundum formulam ritumque praestitutum imponat pretiosam coronam Nostro ipsorum nomine et auctoritate. Quo nimirum facto firmiter fore fidimus ut religiones bonum augeatur populique catholici spiratale emolumentum, dum malore quam antehac impetu animi sacerdotes sodales religiosarum familiarum fideles ad mirandam imitandamque ferantur Beatissimam Dei Genetricem Mariam per mysteriorum vitae ipsius contemplationem. Contrariis quibusvis rebus haud obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Decembris anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana