IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUANTOPERE MARIAM VIRGINEM
BEATA MARIA VIRGO, SUB TITULO «NUESTRA SEÑORA DEL SOCORRO»
CONFIRMATUR PATRONA CIVITATIS ET
ARCHIDIOECESIS VALENTINAE IN VENETIOLA
Ad perpetuam rei memoriam. – Quantopere Mariam Virginem, castissimam Christi Matrem fideliumque omnium parentem, amemus atque diligamus, iam non modo omnia acta Nostra Pontificis, sed prοpe vita cotidiana demonstrat: facere enim non possumus, quin cum Christo, fonte omnium cogitationum Nostrarum, non etiam Matrem copulemus, Filium nempe dulcem ac suavem cum fertilissima generis nostri vite sociantes. Haec autem causa est, cur semper proclives simus, quotiens Virginis gloria, honor, decus agatur. Qua re, cum Venerabilis Frater Aloisius E. Henriquez, Archiepiscopus Valentinas in Venetiola, ab hac apostolica Sede petierit ut electionem Beatae Mariae Virginis sub titulo populari «Nuestra Señora del Socorro» in Patronam civitatis et archidioecesis Valentinae in Venetiola, quam clerus populusque, tantae Matris amantissimus, fecisset, ipse probasset, Nos confirmaremus, ad normam Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30; Nos, iudicantes hanc confirmationem nonnihil conferre posse ad illius amantissimi gregis profectum; explorato etiam omnia circa electionem et adprobationem ad iuris normam acta esse; item quae a Congregatione pro Cultu Divino factis a Nοbis facultatibus gesta sunt rata habentes, quam aequissimo animo admotis expostulationibus concedimus. Quae cum ita sint, apostolica Nostra potestate electionem et adprobationem, quibus Beata Maria Virgo sub titulo «Nuestra Señora del Socorro» patrona civitatis et archidioecesis Valentinae in Venetiola designata est, auctoritate Nostra confirmamus, cum iuribus et privilegiis omnibus iuxta rubricas. Ceterum, in spe sumus fore ut confirmatio haec, praeterquam benevolentiae Nostrae signum, causa etiam sit augendae pietatis erga Deum eiusque benevolentissimam Matrem, cuius honor laus Nostra est.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana