IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUAE ANTIQUITATE
TEMPLUM SANCTI IACOBI APOSTOLI IN URBE «ALGEMESÍ» ARCHIDIOECESIS
VALENTINAE TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS EXORNATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quae antiquitate et religione praestant templa, ea Apostolica Sedes translaticio solet more peculiaribus honoribus honestare. In eorum numero re vera sacra Sancti Iacobi Apostoli sedes in urbe Algemesí quae appellatur, archidioecesis Valentiae, est adscribenda. Ista enim urbs inde iam a saeculo XIII Hispaniae christiana repetit primordia, cum a potestate infidelium in libertatem sit vindicata atque cum Valentiae regno coniuncta. Hic haud multis post annis aedes Sancti Iacobi dicata, excitata esse perhibetur, in qua perantiqua Beatissimae Virginis Mariae imago Salutis asservabatur. Saeculo deinceps XV, eo structurae genere quod Gothicum vοcant, templum iterum inaedificatum est praeclarius, quod post nonnullos annos rursus est novatum. Ibique permultae sanctorum reliquiae necnon sanctae Cruces sunt collectae atque ad hanc usque aetatem asservantur. His rationibus perspectis, confisus id privilegium magnae exinde populo christiano utilitati fore, Venerabilis Frater Michaël Roca Cabanellas, cleri atque Christifidelium assequens vota, consilium cepit, ab Apostolica Sede ut templum hoc ad Basilicae Minoris dignitatem eveheretur esse petendum. Quibus precibus libenter indulgentes, iis probatis quae Congregatio pro Cultu Divino de hac re sensit consiliis deque Apostolica Nostra potestate, per has Litteras, templum sub titulo Sancti Iacobi Apostoli ut in numero Basilicae Minoris habeatur statuimus, omnibus iuribus ac privilegiis cοncessis quae ad omnes hoc nomine sacras exornatas aedes spectant. Mandamus praeterea ut sedulo retineantur quae sunt servanda iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii, anno MCMLXVIII, pervulgatum. Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Ianuarii anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana