Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONSTAT ECCLESIAM

ECCLESIA PAROECIALIS SANCTO IOANNI MARIAE VIANNEY DICATA,
IN ARCHIDIOECESI BELLOHORIZONTINA SITA,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Constat ecclesiam paroecialem, Sancto Ioanni Mariae Vianney dicatam et in archidioecesi Bellohorizontina sitam, quamvis non longa antiquitate clarescat, quin vero vix ante viginti sex ferme annos sit consecrata, ita tamen brevi auctam esse tantumque operibus et inceptis pastoralibus floruisse, ut magni momenti habeatur, quod ad religionem pertinet, et optimam spem praeluceat in posterum. Par est autem eiusmodi loca sacra quanto magis per aliquem tributum honorem innotescunt, tanto magis frequentatione procedere et attractiva crescere virtute. Hinc, Venerabilis Frater Ioannes Resende Costa, Archiepiscopus Bellohorizontinus, huius utilitatis gnarus, cleri et populi christiani preces et vota proponens, ab hac Apostolica Sede petivit ut ecclesia illa ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur. Nos autem, confisi ex concessione pietatem, fidem, morum integritatem fidelium ibi et in universa regione circumiecta degentium non parvos progressus esse facturas, consulta probantes Congregationis pro Cultu Divino, libenti animo postulationem accepimus. Quam ob rem ecclesiam paroecialem Sancto Ioanni Mariae Vianney dicatam, in finibus archidioecesis Bellohorizontinae positam, titulo et dignitate Basilicae Minoris insignimus, servatis iis, quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda iubet. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Februarii, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana