Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SI QUIS

VENERABILI SERVO DEI CYRIACO ELIAE CHAVARA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Si quis diligit me, sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus» (Io 14, 23). Quae Domini verba, si verba sunt in omni Christi discipulo gratia Dei praedito, in Venerabili Servo Dei Cyriaco (Kuriakose) Elia Chavara haec divina praesentia insignis fuit, ita ut Deus in eo inhabitans foris se manifestaret et homines in eο hominem Dei respicerent, seu hominem plenum Spiritus Sancti, immo et ita palam agnoscerent. Natus apud Kainakary intra fines praesentis archidioecesis Changanacherrensis die X mensis Februarii anno MDCCCV, Servus Dei baptizatus est die VII post nativitatem in ecclesia sua paroeciali Chennankariensi, ac nomen accepit Cyriacum (Kuriakose). Educatione in schola loci peracta, seminarium apud Pallipuram, sub directione patris Thomae Palakal, ingressus est anno MDCCCXVIII. Studiis ecclesiasticis rite peractis, sacerdos ordinatus est die XXIX Novembris anno MDCCCXXIX. Cooperatus est cum patribus Thoma Palakal et Thoma Porukara ad excitandam Congregationem religiosam formandis viris, cuius fundamentum iecit die XI Maii anno MDCCCXXXI. Approbante Vicario Apostolico vota religiosa nuncupavit die VIII Decembris anno MDCCCLV, et nomen suscepit in religione Cyriacum Eliam a Sacra Familia. Superior novae Congregationis constitutus, eam rexit usque ad mortem. Tota autem vita illius sacerdotales et religiosa dedita fuit bono spirituali Ecclesiae localis, ut eam ad maturitatem Christi conduceret. Per seminaria formationi sacerdotum providit; usum exercitia spiritualia praedicandi in paroeciis pro fidelibus et sacerdotibus introduxit et sic renovavit vitam spiritualem in toto Vicariatu; Vicarius Generalis Ecclesiae Syro-Malabarensis creatus, omnibus viribus contendit ut schisma, quod eo tempore in eo erat ut Ecclesiam Malabarensem divideret ab unitate ecclesiali, componeret scholis adnexis ecclesiis paroecialibus institutes, curavit educationem iuvenum; catechumenatus adnexos monasteries condidit procuravitque instructionem neophitarum; domo caritatis excitata destitutorum et moribundorum curam gessa; libros liturgicos ecclesiae Syro-Malabarensi reformando decus et ordinem in celebrationes liturgicas induxit; typographic et officina libraria confectis, curava propagationem doctrinae catholicae. Denique, cooperante etiam Leopoldo Beccaro, piissimo viro eodemque missionario Carmelitano, Congregationem mulierum religiosarum, puellarum educandarum gratia, condidit anno MDCCCLXVI. Morbo letali, vertente anno MDCCCLXX, affectus, doloribus magna cum patientia, immo christiana cum laetitia tolerates, die III Ianuarii, anno MDCCCLXXI obdormivit in Domino apud monasterium Koonammavense, et die proxima in ecclesia sanctae Philomenae, adnexa monasterio, prope sanctuarium sepultus est. Corpus, inde effossum, iterum conditum est in ecclesia sancti Ioseph apud Mannanam, anno MDCCCLXXXIX. Percurrenti vitam eius actuosam facile patet quam ardentissime Ecclesiam amaverit; quam fervide cupierit cum Deo coniungi meditatione et oratione; quam intime unitus fuerit cum Deo in omni sua industria apostolica; quomodo per totam vitam motus fuerit oculis fides perspiciendo Deum et eius providentiam mirabilem; et qua fiducia moveretur ad illam coniunctionem permanentem cum Deo in caelo. Fama autem talis vitae iam dum viveret late diffusa apud populum est. Post mortem vero multi fideles ad eum confugerunt in suis necessitatibus et mirabilem habuerunt responsum. Opinione ergo sanctitatis sic crescente apud fideles, XC fere annos post mortem, Processus Ordinarius, approbante Sacra Congregatione Rituum, introductus fuit in Curia archiepiscopali Changanacherrensi, anno MCMLVIII; quo completo anno MCMLXX, acta Processus simul cum scriptis missa fuerunt ad S. Congregationem pro Causis Sanctorum ut interim cognominata erat. Edito super seriphs Decreto die XIII Octobris anno MCMLXXIII, et facta disceptatione in coetu ordinario Congregationis pro Causis Sanctorum, die XV Martii anno MCMLXXX, Nostra approbatione Sacra Congregatio decrevit causam Servi Dei introducendam esse in Curia Romana. Actio demum instituta est apud Congregationem pro Causis Sanctorum super virtutibus Servi Dei rite; qua absoluta, «constare de virtutibus theologicis Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine, earumque adnexis, in gradu heroico et ad effectum de quo agitur», ediximus. Postquam autem disceptatum est de mira sanatione Iosephi Pennaparampil pueri sexennis, qui pede utroque deformas natus est, intercessioni Servi Dei tributa, ac per Decretum Nostrum die IX mensis Maii anno MCMLXXXV sancita, decrevimus sollemnem beatificationem Venerabilis Servi Dei Cyriaci Elise Chavara, simili atque Venerabilis Servae Dei Alfonsae Muttathupadathu, die VIII mensis Februarii anno MCMLXXXVI, durante Nostro itinere in Indiam peragere. Qua re inter ritum cum pluribus Antistitibus ecclesiasticis, sacerdotibus, religiosas diversarum Congregationum et magno concursu fidelium sub divo apud Kottayan celebratum, haec protulimus verba: «Nοs vota Fratrum Nostrorum Ioseph Powathil, Archiepiscopi Changanacherrensis, et Ioseph Pallikaparampil, Episcopi Palaiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servus Dei Cyriacus Elias Chavara et Serva Dei Alfonsa Muttathupadathu, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Cyriaci Elise Chavara, die tertia Ianuarii; et Alfonsae Muttathupadathu, die vicesima octava Iulii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit». In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Quae vero per has Litteras statuimus rata sint nunc et in posterum. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Cottaiami (Kottayan), sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Februarii, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana