Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM FUERIT

S. IOSEPHUS, BEATAE MARIAE SPONSUS,
CONFIRMATUR DIOECESIS RIVORIENSIS IN MEXICO PATRONUS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Cum fuerit beatissimus Ioseph intemeratus beatae Mariae Virginis Sponsus, idemque pater Christi putativus, quem et servavit fugiens in Aegyptum, et dilexit intentissimo amore, et nutriit sudore ac manuum labore, merito a multis Christi fidelibus singulari colitur pietate, sincera prece invocatur in aerumnarum auxilium, omnibus exemplum christianarum virtutum proponitur. Qui enim vitae casus expertus cognovit, is facilius aderit invocatus. Cum ergo fideles dioecesis Rivoriensis sint erga illum vera ac sancta affecti religione, petiit Venerabilis Frater Iosephus Maclovio Vázquez Silos, Episcopus Rivoriensis, ut Nos beatissimum hunc caelitem, quem populus sibi Patronum, se probante, delegisset, auctoritate Nostra apostolica confirmaremus, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30; Nos, comperto omnia acta esse ad Iuris praescripta; considerato praeterea posse rem gregis Rivoriensis fidem augere pietatemque accendere, quam aequissimo animo postulates concedimus. Qua re, iis probates quae Congregatio pro Cultu Divino de re gesserit factis olim a Nobis facultatibus, placet S. Iosephum, B. M. V. Sponsum, Patronum dioecesis Rivoriensis esse et haberi, cum iuribus atque privilegiis, quae hunc honorem consequi solent iusta Rubricas, contrariis nihil obstantibus. Ceterum, id caelestem Patrem oramus pectore ab imo, ut per tantum intercessorem velit populum tam carum sibique devotum sub alis divinae omnipotentiae protegere.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Februarii, anno MDCCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana