IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
ANGELORUM REGINA
BEATISSIMA VIRGO MARIA, TITULO IMMACULATAE CONCEPTIONIS,
PRAECIPUA RENUNTIATUR PATRONA DIOECESIS TAMPICENSIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Angelorum Regina, Beatissima Virgo nulla labe concepta, semper a Christifidelibus singulari religione est exculta, praesertim in Foederatis Civitatibus Mexicanis. Quae pietas peculiaris est causa cur Venerabilis Frater Arturus A. Szymanski Ramirez, Episcopus Tampicensis, suo suique cleri Christianorumque nomine ac voce, ab Apostolica Sede expostulaverit ut eiusdem Matris Christi electio, illa in dioecesi habita die tertio et vicesimo mensis Decembris proximi praeteriti, in principalem Tampicensis dioecesis Patronam apud Deum, confirmaretur. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Congregationis pro Cultu Divino sententia, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, beatissimam Virginem Mariam sub titulo Immaculatae Conceptionis praecipuam apud Deum dioecesis Tampicensis Patronam renuntiamus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis congruis. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces exstare ac permanere, suosque effectus obtinere.
Datum Rοmae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Aprilis, anno Domini MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana