Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM NOS

AEDES BEATAE MARIAE VIRGINI DICATA QUAE VOCATUR «MARIA LUGGAU»
 DIOECESIS GURCENSIS AD BASILICAE MINORIS FASTIGIUM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Nos continenter magna veneratione Ipsi Beatissimam Virginem Mariam prosequimur, tum etiam optamus ut eiusdem laudes honoresque apud Dei plebem dilatentur. Ipsa enim tanquam mater amabilis sollicitudines curasque suscipit nostras. Sacra profecto illa aedes Beatae Virginis Perdolentis «Maria Luggau» nuncupatae, in dioecesi Gurcensi, abhinc multos annos humus devotionis clara est sedes. Locus iste enim iam altius a saeculo XVI repent memoriam, cum humilis quaedam mulier cui nomen Helenae inditum, sacellum Virgini dicatum exstruxit. Paucis vero post annis templum est excitatum ut domicilium religiosissimum ex omnibus Tirolensibus regionibus quae in orientem spectant. Eam ob rem Venerabilis Frater Egino Kapellari episcopus Gurcensis petivit ut ecclesia paroecialis «Maria Luggau» vernaculo nomine dicata, atque intra suae dioecesis fines sita, ad Basilicae Minoris gradum veheretur, Nosque ipsius postulationibus concedendum esse arbitramur. Itaque probatis iis quae Congregatio pro Cultu Divino de hac re statuit consiliis, factis a Nobis potestatibus, Beatae Mariae Virginis templum, de quo sumus locuti, ut in numero Basilicae Minoris habeatur decernimus, iuribus nempe ac liturgicis concessionibus attributis quae ad templa hoc nomine honestata pertinent. Diligenter deinde etiam serventur quae, secundum decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii, anno MCMLXVIII, exaratum, servanda sunt. Quibuslibet contrariis non obstantibus. Ceterum hoc templo aucto dignitate, spem habemus fore ut etiam gliscat pietas atque erga Beatam Virginem Mariam dilectio.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Aprilis, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana