IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
NOTUM EST
ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRGINI SUB TITULO A ROSARIO DE CHIQUINQUIRÀ
DICATA TITULO ET DIGNITATE BASILICAE MINORIS INSIGNITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Notum est pietatem erga Beatissimam Virginem Mariam, Christifidelibus quodammodo insitam et carissimam, magnopere conferre ad catholici populi disciplinam alendam et servandam. Peropportunum igitur videtur cultura tam potentis et benignae Matris fovere, etiam convenientes tribuendo honores sacras iis locis, in quibus et peculiariter colitur. Cum idcirco templum Beatae Mariae Virginis a Rosario «de Chiquinquirà» dictum, in oppido «La Estrella» intra fines archidioecesis Medellensis situm, peculiarem obtineat locum inter ceteras sacras aedes eidem Beatae Virgini dicatas in Columbiana terra, ob fidelium magnam frequentationem obque sollemnia liturgica quae ibi celebrantur, Venerabilis Frater Noster Alfonsus S. R. E. Cardinales López Trujillo, Archiepiscopus Medellensis, a Columbiae Episcopis et a clero atque populo probatus, postulavit ut templum illud titulo et dignitate Basilicae Minoris ornaretur. Qua re, eiusdem templi momento considerato, Nos censuimus postulationi esse concedendum. Hinc, consulta probantes Congregationis pro Cultu Divino, libenti animo ecclesiam Beatae Mariae Virginis a Rosario de Chiquinquirá apud «La Estrella» Basilicam Minorem constituimus Nostra usi Apostolica potestate, omnibus decoratam privilegiis, decernentes ut serventur, quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» servari iussit. Quae vero statuimus, volumus nunc et in posterum firma esse et efficacia, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Aprilis, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana