IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUANTO OBSEQUIO
MARIA VIRGO AB OMNI PECCATI LABE EXPERS CONFIRMATUR
GUINEAE AEQUATORIALIS PATRONA APUD DEUM
Ad perpetuam rei memoriam. – Quanto obsequio quantaque veneratione Mariam prosequamur Christi Matrem Ecclesiaeque universae Reginam, iam ex omni Nostra tum vita tum loquendi agendique ratione patet: nihil enim agimus ex quo non etiam cum Dei Christique laude beatissimae Matris eius, floris camporum stellaeque lucidae caeli, spectemus honorem, cum sit clementissima illa Mater fons gratia profluens, atque exemplum filiis egregium virtutis. Qua re, cum Venerabilis Prater Raphael M. Nze Abuy, Archiepiscopus Malaboensis idemque Conferentiae Episcoporum Guineae Aequatorialis Praeses, Nobis preces admoverit, ut electionem B. M. V. Immaculatae in Patronam Guineae Aequatorialis, quam populus fecisset, ipse vero ceterique totius nationis Episcopi probavissent, ad normam Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30, confirmaremus; Nos, considerato ornnia acta fuisse ad iuris praescripta, bene fieri censuimus, si optatis tum sacrorum Praesulum, tum fidelium concederemus. Haec cum ita sint, iis probatis, quae Congregatio pro Cultu Divino hac de re censuerit factis olim a Nobis facultatibus, sive electionem sive probationem confirmamus Beatae Mariae Virginis sub titulo Immaculatae Conceptionis in Patronam totius nationis Guineae Aequatorialis cum iuribus atque privilegiis debitis, certa spe fore ut non solum pietas populi illius amatissimi gliscat in pectoribus erga Matrem tam sanctam, sed etiam ut Illa e caelo filiis assit, a periculis prohibeat, iter illorum ad inmortalem patriam benevola muniat: nullus enim umquam peribit, si Matrem tantam dilexerit, respexerit Illa. Contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Maii, anno MDCCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana