Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

POLONUS POPULUS

IMAGO B. MARIAE VIRGINIS PERDOLENTIS, QUAE IN LOCO
DIOECESIS COSLINENSIS-COLUBREGANI V. D. SKRZATUSZ VENERATUR,
PRETIOSO DIADEMATE CORONATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Polonus populus, sicut omnes noverunt, Beatissimam Virginem Mariam per saeculorum decursum peculiari veneratione est prosecutus, ut significanter ostendunt sacrae eius imagines in templis et in viis collocatae. Inter quas illa profecto annumeretur oportet gratiosa, quae in Ecclesia-sanctuario loci v.d. « krzatusz» collocata, a Christifidelibus sub appellatione Beatae Mariae Virginis Perdolentis veneratur religioso pientissimo cultu, caelestium gratiarum copiam precantibus sibi suisque. Qua animarum utilitate permotus certaque spe ductus futurum esse ut multiplicata erga Virginem Mariam obsequies in christianorum bonum cederent, petiit Venerabilis Frater Ignatius Jeż, Episcopus Coslinensis-Colubreganus, cum suis sane cleri populique votes componens, ut facultas sibi daretur Nostro nomine et auctoritate imaginem illam pretioso diademate coronandi. Nos autem, collatis cum Congregatione pro Cultu Divino consiliis, eiusmodi precibus secundare voluimus. Hisce itaque Litteris auctoritateque Nostra apostolica, Venerabili Fratri quem diximus partes committimus imagini Beatae Mariae Virginis Perdolentis, in Ecclesia-sanctuario loci supra dicti servatae, pretiosam coronam Nostro nomine imponendi, iuxta ritus formulamque praescriptam. Confidimus sane Nos fore ut illius sanctuarii fideles totiusque dioecesis ad Dei Genetricem colendam magis magisque incitentur. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Iunii, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana