Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INSITUM EST

TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINI SACRUM CAELO RECEPTAE,
QUOD EST IN DIOECESI COSLINENSI-COLUBREGANA,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Insitum est profecto hominibus, ut ex iis quae natura et ars praestiterint admiranda, ad ea gradiantur quae oculis quidem non videntur, poscit tamen animus ad aeterna natus. Quae tandem causa est, cur Ecclesia sancta, cuius proprium est officium homines ab occiduis ac temporalibus rebus ad immortalia inducere, semper templa et aedificaverit, et arte ornaverit, et imaginibus decoraverit, et signis instruxerit ad fidelium mentes illustrandas, ad pietatem alendam, ad gloriam Dei Superumque, praesertim beatae Mariae Virginis, quantum maxime posset, augendam. Cum ergo Venerabilis Frater Ignatius Jeż, Episcopus Coslinensis-Colubreganus, per litteras iam ab hac Apostolica Sede petierit ut templum B. M. V. caelo receptae, quod in sua dioecesi surgit, concathedralis titulo insigne, ad honorem Basilicae Minoris eveheretur: nam, ait, historia, religione, amplitudine, structura praestat, maxime quod recens in pristinum restitutum sit; Nos, iis comprobatis, quae Congregatio pro Cultu Divino factis olim a Nobis facultatibus, de re statuerit, admotae exspostulationi libenti animo concedimus. Placet ergo templum cuius mentionem fecimus, scilicet B. M. V. in caelum Assumptae, in dioecesi Coslinensi-Colubregana exstans, Basilicis Minoribus accenseri, cum iuribus atque privilegiis talium templorum propriis, modo servata sint quae per Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii factum, anno MDCCCCLXVIII, iubentur. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum quae gessimus fausta, felicia, fortunataque sint, Christique religionis incremento conducant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Iunii, anno MDCCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana