IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
SEMPER QUIDEM
SINITUR EPISCOPUS GARAGOËNSIS IMAGINEM
B. M. V. «DEL AMPARO DE CHINAVITA» PRETIOSO DIADEMATE CORONARE
Ad perpetuam rei memoriam. – Semper quidem, ab usque Ecclesiae primordiis, consuevit populus christianus, suorum ductu Pastorum, sanctos caelites honorare et invocare, cum fuerint ac sint amici fidelissimi Dei, iidemque mortalium, per haec deserta vitae peregrinantium, praesidium, auxilium, tutela. Semper autem in hoc fere pietatis certamine, beata Virgo Maria principem locum habuit, utpote Christi, adorandi Filii Dei castissima parens, et validissima apud Deum pro Christifidelibus deprecatrix. Cum ergo Venerabilis Frater Ioannes Mojica Oliveros, Episcopus Garagoënsis, in finibus Columbiae, de communi sententia cleri atque fidelium, ab hac Apostolica Sede petierit ut Imago beatae Mariae Virginis «del Amparo de Chinavita», quam in sua ipsius dioecesi grex fidelis iamdiu summa pietate colit, totaque regio honorat, nomine et auctoritate Nostra pretioso diademate redimiri posset, libenti Nos animo eidem Venerabili Fratri hanc potestatem facimus, id fore confisi, ut per hoc et tantae Virginis decus augeatur, et religio populi erga Matrem Filiumque divinum accrescat. Poterit ergo Venerabilis Frater Ioannes Mojica Oliveros sive per se, sive per alium quem ipse delegaverit, modo in ecclesiastica dignitate constitutum virum, stata ac sollemni caerimonia, Imaginem beatae Mariae Virginis «del Amparo de Chinavita» coronare, quo die velit; sicque vota sua suique gregis complere. Contrariis nihil obstantibus. Quod sive Pastori, sive fidelium agmini bonum, felix faustumque sit.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Iunii, anno MDCCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana