Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTA ANIMI

BEATISSIMUS PATER IMAGINEM B. M. V. A MERCEDE,
IN ARCHIDIOECESI CALI, QUAE EST IN COLUMBIA, VENERATAM IPSE CORONAT

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quanta animi inclinatione feramur in Virginem Mariam, omnes quidem noverunt, cum per occasionem publice privatim, iterum iterumque ostendamus: est enim eadem, Christi Mater, seu virga illa florida Iesse, ex qua per Filium redemptio nostra primam traxit originem; at est etiam simul Mater nostra, quae non modo filios protegit, amabilis omnium Patrona, sed etiam per exempla egregia virtutis ad immortalia, ex his rebus caducis, adtrahit. Qua re, cum Venerabilis Frater Petrus Rubiano Sáenz, archiepiscopus Caliensis, in finibus Columbianae Rei publicae, suo clerique populique nomine, iam a Nobis id petiisset, ut in proximo itinere, quod in Columbiam suscepturi essemus, Imaginem B. M. Virginis de Mercede, seu, ut populus dicit: «Nuestra Senora de las Mercedes», antiquam quidem et a populo illo summe veneratam, cuius cum historia alternae gentis vices necterentur, benigne coronaremus, Nos, rati posse hanc caeremoniam pietatem erga Deum eiusque augustissimam Matrem augere, atque idcirco etiam pacem et felicitatem, quae ab ea ceu fonte manant, rem die quarto mensis Iulii, hoc hanno, sollemnissime gessimus, magna scilicet Christifidelium non solum multitudine, sed etiam gaudio. Ut autem actae rei memoria quam diutissime per saecula maneret, has Litteras Apostolicas dari iussimus, contrariis nihil obstantibus. Ceterum quod tanta est actum pietate, felix, faustum fortunatumque sit, cum sacro Caliensi Praesuli, tum eius populo Nobis carissimo.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Augusti, anno MDCCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana