Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANTOS CAELITES

S. IOSEPH, SPONSUS B. M. V., ET S. CLARA ASSISIENSIS CONFIRMATUR PATRONI
 DIOECESIS S. IOSEPHI CALIFORNIA, PRINCIPALIS ALTER, ALTERA SECUNDARIA

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctos caelites a christifidelibus honorari, atque sincera pietate invocari, non modo aequum, sed etiam utile esse, omnibus in Christum credentibus persuasum est: namque illi ob singularem virtutem, qua praestiterint, iam non solum amicissimi Dei facti sunt, cuius laudes perpetuo canunt, sed etiam potentes ipsius misericordiae intercessores, cum nihil caelestis Pater abneget iis, qui Eum tota vita dilexerint. Ceterum, id semper Ecclesia et credidit et docuit, suoque exemplo firmavit. Qua re, cum clerus populusque dioecesis S. Iosephi in California singulari pietate erga S. Iosephum, beatae Mariae Virginis Sponsum, Sanctamque Claram Assisiensem niteant, atque idcirco eos tamquarn Patronos propriae dioecesis delegerint, alterum nempe principalem, secundariam alteram, ut dici consuevit, atque Episcopus id rite probaverit; cumque a Nobis sacer idem Antistes haec omnia confirmari poposcerit, ad normam Instructionis «De Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30; Nos, rati quidem e Nostra confirmatione nonnisi bona manare posse (honor enim Sanctorum in Deum tandem refundi ac recidere), libenti animo admotis precibus concedimus. Iis ergo probatis, quae Congregatio pro Cultu Divino de re statuerit, factis olim a Nobis facultatibus, placet sive S. Iosephum Sponsum B. M. V. Patronum principem apud Deum confirmari dioecesis S. Iosephi in California, sive S. Claram Assisiensem Patronam secundariam eiusdem Sedis haberi, cum iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus, contrariis nimirum non obstantibus. Ceterum quae gessimus ut Deo Sanctisque eius laudi, dioecesi vero beneficio cedant, beata Maria Virgo a Filio postulet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Novembris, anno MDCCCCLXXXVI, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana