Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONSTAT BEATAM VIRGINEM

BEATA MARIA VIRGO TITULO «NOSSA SENHORA DAS DORES» NUNCUPATA,
 PATRONA APUD DIOECESIS LIMEIRENSIS IN BRASILIA CONRFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Constat Beatam Virginem Mariam titulo «Nossa Senhora das Dores» invocatam a Christifidelibus Ecclesiae Limeirensis in Brasilia impensa pietate coli tamquam amantissimam matrem de filiorum suorum bono sollicitam. Qua re ductus, Venerabilis Frater Ferdinandus Legal eiusdem dioecesis Episcopus, communia cleri populique excipiens vota, electionem Beatae Mariae Virginis sub memorato titulo in Patronam apud Deum Ecclesiae suae rite probavit atque, datis litteris die XV mensis Novembris superiore anno, petivit ut electio et approbatio huiusmodi iuxta «Normas de Patronis constituendis» et ad normam «Instructionis de Calendariis particular ribus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos igitur, istius Pastoris cupientes preces audire, iis comprobatis, quae Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem titulo «Nossa Senhora das Dores» invocatam Patronam apud Deum dioecesis Limeirensis confirmamus, cum omnibus iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Denique volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque sive nunc sive in posterum habeant effectus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Ianuarii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana