Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MULIEREM FORTEM

VENERABILI DEI SERVAE BENEDICTAE CAMBIAGIO FRASSINELLO,
FUNDATRICI INSTITUTI SORORUM BENEDICTINARUM A PROVIDENTIA,
 BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium eius. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt; vir eius et laudavit eam. Mulier timens Dominum ipsa laudabitur (Pr 31, 10.28.30). Ad huius sane praeconii rationem, anno 1839, se gessisse videtur Exc.mus Aloisius Tosi, Episcopus Ticinensis. Qui quidem, cum aliquot ante annos Benedictam Cambiagio Frassinello cognovisset in ea admiratus erat fervens studium operum caritatis, spiritualium praesertim, coniunctum cum operositate haud communi, animi fortitudine firma in Dei Providentia fiducia, vehementique desiderio sese proximorum bono dedicandi. Huic mulieri sacer Praesul proposuit, ut educandarum puellarum opus susciperet; quod consilium ipsa alacri animo amplexa est. Humilitatis spiritu penitus imbuta, Benedicta sollers fuit ad perficiendum consilium sibi a Deo inditum, quo impellebatur, ut mater fieret puellarum pauperum et derelictarum. Imparem quidem huic operi se existimabat, simul tamen honori sibi habebat, quod electa esset «ad opus tam excellens ac sanctum», et adiutrices suas adhortabatur, ut cum laetitia et fidelitate operam suam praestarent. Benedicta Cambiagio Frassinello nata est in pago Langasco, in finibus Genuensibus sito, die 2 Octobris anno 1791, et die 4 eiusdem mensis sacro Baptismi lavacro abluta est. Parentes eius, Iosephus et Francisca Ghiglione, optimis christianae vitae exemplis praestabant. Rationibus socialibus compulsi, Ticinum se transtulerunt, quo melius prospicerent rei familiaris condicionibus; in eaque urbe Benedicta aetate adolevit. Ut erat bona indole praedita, in viis Domini alacriter proficiebat. Contigit autem, ut quodam die superna luce potenter illuminata, quiddam caelestium rerum experta sit, unde intellexit se ad religiosam ingrediendam vitam vocari. At parentes huic proposito obstiterunt, et Benedicta, eorum consilium secuta, assensit se matrimonio iungi cum Ioanne Baptista Frassinello, in vico Roncho nato, sed in urbe Viglebano domicilium habenti. Hie iuvenis notus erat familiaribus Benedictae propter parvam rei rusticae mercaturam, quam in urbe Ticinensi exercebat. Benedicta, igitur, nuptial inivit die 7 Februarii anno 1816; ac tunc in domum suam excipere coepit sororem Mariam, cancro intestinorum affectam, cui ut curas praeberet, multa obivit gravia incommoda, quae sereno animo pertulit et semper propter Dei amorem. Duobus annis post matrimonium, Benedicta virum rogavit, ut intimo desiderio suo obsecundare vellet, quod ipsa iam ante nuptias fovebat, nempe se totam Deo dicandi. Ioannes Frassinello assensit uxoris proposito, cum eaque votum castitatis nuncupavit, quod usque ad mortem ambo fideliter servaverunt. Anno 1825, mortua sorore Maria, Benedicta tandem veram vocationem suam ad effectum deducere potuit. Nam, plane concorditer cum viro suo, admissa est inter Ursulinas loci Capriolo vulgo nuncupati, in finibus Brixiensibus siti; Ioannes autem, et ipse ingredi voluit in Ordinem a Somascha appellatum, tamquam frater laicus. Sed post annum circiter, valetudinis causes, Benedicta ad patris domum redire compulsa est. Cum prodigiali modo convaluisset, ipsa sibi proposuit in institutionem incumbere puellarum indigentium et derelictarum urbis, quae sedes erat Universitatis studiorum et in qua Exc.mus Aloisius Tosi Episcopus maxima anxitudine angebatur ob statum derelictionis in quo versabantur puellae populares, a familiaribus neglectae et omnis educationis expertes. Cum pater fortiter obstitisset, qui haud bene de filiae navitate iudicabat, ipsa statim ac ex morbo convaluit, Episcopum adivit, ab eo petens, utrum patri sibi oboediendum esset, an impulsui obtemperandum, quem divinitus sibi inditum censebat. Episcopus iter terendum indicavit, nempe oportere, ut ipsa in harum puellarum bonum vires impenderet; quin immo, cum patrem impedimento esse sciret, operam dedit, ut vir eius e Novitiatu egrederetur, hanc ob causam, ut subsidio legis Benedictam muniret atque adiuvaret, non quidem per communem formam vitae coniugalis, cui sponte ambo iam renuntiaverant, sed, ad imitationem Mariae et Ioseph coniugii, per sanctificationem amoris coniugalis unice dediti Deo et supremis christianae religionis bonis. Sicque die 14 Septembris anno 1826 Ioannes Baptista Frassinello «habitum dimisit». In Acta Ordinis haec de eo insueta nota relata est: «bene se gessit et cum honore profectus est». Opus a Benedicta inchoatum mox progressum est, atque sex annorum spatio plus quam centum puellas hospitio excepit, quas secus vagas per vias urbis esse erraturas certo praevidebatur. Hisce popularibus puellis christiana educatio ac formatio impertiebatur, eaedemque instituebantur secundum rationem Scholarum Elementarium, cuius institutionis ipsae usque ad illud tempus erant expertes. Institutio autem tradebatur rationibus studiorum legi scholasticae eius temporis convenientibus et magistris publice approbatis. Benedicta in urbe et in provincia Ticinensi unica fuit, quae ab Imperatoris Regiis Potestatibus Austriacis insigne obtinuerit «Fautricis Publicae Institutionis». Eius educandi modus suavis ac fortis erat, ad modum matris familiae, quae exemplo et perfectione vitae suae confirmat materni muneris exercitium. Institutio scholastica, una cum catechetica institutione ac labore, instrumenta fuerunt, quibus Benedicta utebatur ad puellas suas efficiendas christianae vitae specimina. Si hae numero creverunt, adeo ut plus quam 180 essent, hoc tribuendum quidem est eius inconcussae fiduciae in Divina Providentia positae, sed etiam eius leni ac forti animo matris spiritualis, eius actuoso paupertatis spiritui, eius denique privationibus, quibus sibi vel necessaria negabat. Ita Benedictae Opus incrementa capiebat et magis magisque invalescebat, fruita per decennium circiter favore et laudibus cum civilium tum religiosarum Auctoritatum. At anno 1838, obtrectationibus, calumniis, persecutionibus tam vehementer lacessita est, ut opus atque urbem ipsam derelinquere coacta sit, quae illam antea tantopere extulerat. Benedicta, Dei voluntatem adorans, omnia sua tradidit Episcopo, et profecta est cum quinque sodalibus et fidissimo Ioanne ad Liguriam versus. In animo habebat se conferre Rivarolum, quo aliquot ante annos duo sacerdotes eam invitaverant, sed cum novisset ibi Sorores Sanctae Paulae Frassinetti iam esse, consilium inivit permanendi Ronchi, in viri sui patria; idque accidit mense Iulio anno 1838. Ibi rursus apostolatum suum aggressa est inter incolas loci, novo robore firmans nascentem suam religiosam Familiam – Sororum Benedictinarum a Providentia – nam scholam, orphanotrophium atque ephebeum feminea instituit. Anno 1840 scholam frequentabant quadraginta alumnae, hoc est fere omnes puellae illius loci, qui tunc parvus erat pagus. Benedicta, semper amantissima Dei Providentia innixa, salutarem navitatem suam alebat animo intendens ad primarium propositum operis sui, quod erat: «omnia agere secundum Dei beneplacitum», eripere e mundi periculis «quam plurimas puellas, et quam plurimas sponsas Christi suscitare», media adhibendo simplicissima ac pauperrima, quae ipsi praesto erant, ac magis magisque fovendo evangelicum spiritum plenae deditionis pro Dei Regno. Anno 1847 Venerabilis Serva Dei Iriam misit duas ex sororibus, quae eam Ticino Ronchum erant secutae. Quae quidem, cum patri ac sorori curas adhiberent simul poterant etiam, secundum spiritum Instituti ac favente adiuvanteque Matre Benedicta, curas impendere in puellas civitatis, eas praesertim quae magis erant neglectae. Temporis occursu, illa religiosa domus libero regimine usa est et ad hunc diem Institutum sui iuris esse pergit. Anno 1851 Benedicta Ticinum revocata est, ibique domum condidit pro puellis periclitantibus; scholam quoque aperuit, orphanotrophium et femineum collegium. Hic etiam, rursus acerrima in eam persecutio orta est, sed ipsa fortiter obstitit. Interim arcessita erat, ut scholam pro puellis institueret in loco Sancto Quirico appellato, et anno 1857 profecta est. In itinere autem in morbum incidit, cumque ipsi Ronchi permanendum fuisset, duas ex suis sororibus Sanctum Quiricum misit; sicque Institutum reliquit, via iam aperta ad eius futuros progressus. Anno 1858, post morbi dolores circiter sex menses sanctissime toleratos, extremum emisit spiritum Ronchi, die 21 mensis Martii, hora quam ipsa iam ante praeviderat. Benedicta, quamdiu vixit, semper aggredi debuit varia difficultatum genera. Fere cotidie abnegandum ipsi fuit sibi suisque consiliis, idque peculiari modo eius fidem eiusque animi constantiam comprobavit; semper enim peregrinata est sub signo Dei voluntatis, et, sicut Abraham, in spem contra spem continenter credens, novarum generationum mater est effecta. Multum aerumnarum multumque laborum stetit Opus ab ea conditum pro christiana educatione et formatione puellarum pauperum atque derelictarum. Attamen familiam ac domum ipsis dedit; victum, tutam futuram sortem, artem omnibus procuravit, ut eaedem aliquando uxores ac matres tales exsisterent, quae sibi, societati et Ecclesiae honori esse possent. Ad egregium hoc propositum efficiendum, Benedicta sibi minime pepercit. Nullo abnegationis genere perterrita est; in huiusmodi apostolatum generoso animo se impendit, secum trahens etiam maritum, qui plene adhaesit novae huic amplificatae familiae, sibi ab uxore propositae; ambo autem, propter Regnum Caelorum, novis familiis christianis formandis se totos dedicaverunt. Benedicta, Dei voci obsecuta, qui eam non ad privatam neque ad contemplativam vitam vocabat, sed volebat ut filiarum pauperum et derelictarum «mater, magistra ac ductrix» esset, in similitudinem Christi Boni Pastoris, eius sacrificium imitata est magna cum humilitate, semper sereno animo, plane conscia se hoc modo operam conferre ad salutem iuvenilibus animis procurandam. Ipsa memoriam sui reliquit tamquam mulieris singularis exempli, in eamque aptissime cadunt tum sententia Proverbiorum, tum verba Episcopi supra relata: nam Benedicta mulier fortis exstitit quae tota vita sua numquam non meruit laudes mulieri forti tributas; quae laudes semper pertinent ad mulieres quae se ipsas perficere conantur per generosam illam proximorum sollicitudinem suique deditionis, in quibus posita est plena feminei ingenii perfectio: haec enim postulat, ut mulieres vel naturales vel spirituales matres exsistant. Heredes charismatis et pietatis formae suae Fundatricis, bina Instituta, Ronchi et Iriae condita, laudabili sane studio annituntur, ut pretiosa haec sibi tradita bona decursu temporis integra serventur et latius usque progrediantur unde maximus eveniat Dei Ecclesiae proventus. In praesens, Sorores, quae inter filias Benedictae recensentur, operam seam praestant in variis terrarum orbis partibus: scilicet in Italia, in Hispania, in Africa et in America Latina. Processus de beatificatione Benedictae Cambiagio Frassinello initium ceperunt anno 1926, fautore Exc.mo Ioseph Ballerini, Episcopo Ticinensi. Anno 1927, die 21 Martii, Em.mus Cardinalis Carolus Dalmatius Minoretti, Archiepiscopus Genuensis, Decretum subsignavit, quo inchoatus est processus ordinarius apud Curiam Archiepiscopalem Genuensem (1927-1932). Cui processui alii quattuor Processus Rogationales accesserunt, nempe in Dioecesibus Novariensi, Derthonensi, Ticinensi et Mediolanensi, annis 1927-1929. Anno 1934 Sacra id temporis Rituum Congregatio, postquam a tribunali Genuensi transumptum processus acceperat, Decretum emisit, quo facultas data est processum apostolicum instituendi. Item Genuae anno 1935 celebrates est processus «Super non cultu», qui confirmatus est ab Em.mo Cardinali Iosepho Siri anno 1973. Anno autem 1940 Sacra Congregatio Rituum Decretum edidit super scriptis. Die 25 Februarii anno 1956 Sectio Historica eiusdem Congregationis iussa est peragere investigationem et recognitionem documentorum ad parandam Positionem Historicam, quae, typis edita anno 1979, a Consultoribus Historicis die 29 Aprilis anno 1980 est excussa et omnino probata. Eadem insequenti anno, die 10 Aprilis, approbata est a Congregatione Ordinaria, et die 4 Maii eiusdem anni emissum est Decretum de Introductione Causae Beatificationis. Die 23 Aprilis anno 1985 Causa habuit votum favorabile Theologorum Consultorum. Die tandem 4 Iunii eodem anno item favorabile votum dederunt Em.mi Cardinales, et die 6 Iulii Nos ipsi vero mandavimus, ut Decretum de Heroicitate Virtutum rite appararetur. Statim post agnitas Virtutes Heroicas, resumptum est studium de miraculo, quod iam initum erat: de mira scilicet sanatione Carolae Garlaschelli, quae accidit in pago vulgo appellato Albuzzano, sito in territorio Ticinensi, anno 1926. Processus tredecim sessionibus absolutus est, a die 5 Octobris anno 1985 ad diem 4 Novembris eiusdem anni, in urbe Ticinensi. Congregatio validitatem confirmavit die 17 Ianuarii 1986. Coadunatum deinde est die 10 Iulii eodem anno Consilium Medicorum Congregationis pro Causis Sanctorum, quod sententiam protulit favorabilem, asserendo talem sanationem plenam atque perseverantem, scientiae ope explicari non posse. Agebatur enim de meningoencephalitide tyfosa, de eaque prognosis infausta quoad vitam a medicis lata. Post haec, tum in Congressu Consultorum Theologorum habito die 7 Novembris 1986, tum in Congregatione Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum die 23 Decembris eiusdem anni coadunata, responsum datum est agi de sanatione divinitus patrata per intercessionem Venerabilis Benedictae Cambiagio Frassinello. Nos autem Nostra auctoritate ratam habuimus hanc sententiam atque Decreto consignato die 3 mensis Ianuarii annon 1987 declaravimus sanationem puellae Carolae Garlaschelli a meningoencephalitide typhosa prodigiose factam esse, atque precibus Benedictae Cambiagio Frassinello esse tribuendam. Post haec omnia, est statuta dies ad celebrandam sollemnem beatificationem. Hodie vero, in area ante Petrianam Basilicam patente, hanc sumus inter sacra formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Caroli Mariae Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, Aloisii Gonzaga Langevin, Episcopi Sancti Hyacinthi, Ioannis Badre, Episcopi Baiocensis-Lexoviensis, Iosephi Siri, Archiepiscopi Ianuensis-Bobiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra, Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Andreas Carolus Ferrari, Ludovicus Zephirinus Moreau, Petrus Franciscus Jamet et Benedicta Cambiagio Frassinello, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Andreae Caroli Ferrari die secunda Februarii; Ludovici Zephirini Moreau die vicesima quarta Maii; Petri Francisci Jamet die decima secunda Ianuarii; Benedictae Cambiagio Frassinello die vicesima prima Martii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit». Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Maii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana