Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

OMNIA POSSUM

BEATORUM HONORES LUDOVICO ZEPHYRINO MOREAU DEFERUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Omnia possum in eo qui me confortat» (Philipp. 4, 13). Per quae verba a beato Paulo ad Philippenses scripta, filios ipsi carissimos, sane Apostolus sensus animae suae aperit, aeque in abundantia et privatione, aeque in humilitate et gloria contentae. Ostendit etiam Apostolus esse sibi persuasum sive nunc sive in posterum, in certaminibus, in temptationibus, in persecutionibus, in ipsa morte, vires non esse defuturas. Nam qui eum confortat Deus est amoris, qui percussit quidem illum ob conceptum odium in Christi discipulos, sed tanta etiam sui dilectione replevit ut totam vitam seam Deo consecraret, viresque impenderet, ultra quam humanae creaturae possibile est. Ad quem Apostolum gentium mens ultro volat, si modo novum Canadiae beatum consideremus Ludovicum Zephyrinum Moreau. Cuius prima pastoralis epistola, dioecesis S. Hyacinthi populo missa, tale inititum habet, sane sollemne: «In spe sumus posse nos missionem nostram vigilanter tueri, sanctisque moribus a maioribus traditis adhaerere fideles, quasi ad lucentem stellam in irato mari respicientes. Hi sane in periculis, quae imminent, iter ostendent: semper enim bonum quod agimus difficultates saepiunt, eo profecto maiores, quo maiora gerenda aggredimur. Mentem autem nostram haec omnino subibunt, ne infirmitas et imbeciilitas animi praevaleat; neque defectus meriti, scientiae, cognitionum deterreat. Iterabimus ergo cotidie magna in Deum confidentia cum eodem Apostolo illud: “Omnia possum in eo qui me confortat”, nos ipsos gratiae Dei committentes». Beatissimus Dei Servus has in auras die prima mensis Aprilis, anno MDCCCXXIV, prodiit, in urbe Americana Bécancour. Familia, agricolarum; fratres atque sorores illi duodecim, in quorum serie ille quintus fuit. Parentibus autem numquam in mentem venerat posse eum se dedere studiis, nisi parochus loci singularem eius intellegentiam pietatemque egregiam admiratus, de Seminario ab eo adeundo cogitasset. Neque vero puer spem opinionemque magistrorum ac moderatorum fefellit. Nam non solum officio suo cumulate satis fecit, sed etiam iuniores in Seminario Nicoletiano docuit. Factum tamen est ut nimio labore labefacta valetudo haud parum detrimenti acciperet. Ceterum eo tempore Deus Ludovici virtutem severo experimento probavit: nam eius Archiepiscopus, Quebecensis videlicet, noluit eum ad sacerdotium admittere. Quare, cupiens ille sacerdotio initiari, sinente Episcopo suo, eam gratiam a Marianopolitano poposcit Antistite, summa nempe animi humilitate et ad omnia paratus. Res autem dignum illum Praelatum tanta admiratione affecit, ut admotam expostulationem quam aequissime acciperet. Quin, Ioannes Carolus Prince, Coadiutor Marianopolitanus, domo exceptum puerum apte formavit, quasi argillam figulus, beneque erudiit, atque tandem, die undevicesimo mensis Decembris, anno MDCCCXLVI, instante Christi Natali, sacerdotio auxit. Eodem autem disponente prima officia sacerdotalia adiit: praefecti videlicet caerimoniarum in cathedrali templo, Viri a largitionibus pro coetibus Religiosis urbis Marianopolitanae, Cancellarii Episcopi. Per haec officia mature quidem Dei Servus sibi omnium animos benevolentiae vinculis obligavit: eiusque, ut omnes eum «bonum Dominum Moreau» iam vocarent. Cum autem per ea tempora, anno MDCCCLII, iam nova S. Hyacinthi dioecesis condita esset, patuit Dei Servo latior ager laboris. Nam Ioannes Carolus Prince, primus illius dioecesis Episcopus, cum virtutes ingeniique laudes Ludovici penitus cognosceret, non dubitavit illo uti in administranda dioecesi. Nominavit ergo eum Cancellarium episcopalem; praeposuit Institutis Religiosis; ac post breve tempus Curionem templi cathedralis fecit, Vicarium Generalem atque vel Administratorem dioecesis, si quando ipse Episcopus, nam crebro eveniebat, longe abesset. Cum vero mense Iulio, anno MDCCCLXXV, iam Episcopus S. Hyacinthi fato cessisset, Ludovicus Vicarius Capitularis electus est; indeque clero petente atque populo, eius aeque virtutem admirantibus, Episcopus S. Hyacinthi renuntiatus est, quartus ordine in novensili Ecclesia regenda, primus tamen omnium ornamento pietatis. Excepta autem episcopali consecratione die sexto decimo Ianuarii, anno MDCCCLXXXVI, ilico Pauli verba quae rettulimus quasi facem inlustrem extollens, exercendi agri labores iniit. Voces illae Apostoli significabant enim suae humilitatis confessionem; sed manifestabant etiam animi fiduciam avidamque spem, fore ut res feliciter cederet, atque voluntatem omnes muneris difficultates evincendi. Ceterum, laboranti illi, hoc magno auxilio fuit, quod necessitates, clerum, populumque penitus cognosceret; potuit ergo facilius rebus mederi: novando scilicet vetera, novaque apponendo instituta. Ac quanta enata in eius administratione dioecesis ! Cathedrale templum e solo stetit, idque tantae maiestatis, ut adhuc sit populo aptum; ludi scholares aperti, quibus bene moderandis Congregationem Religiosarum creavit. Item per parem Religiosarum familiam sacerdotibus providit, «Sororum a S. Martha» cognominatarum. Ceterum hos tam amabat, ut auxiliares, consiliarios, fratres, amicosque appellare consuesceret: quos crebro visitabat, facile in conspectum admittebat, missisque ad singulos litteris, confortabat; per Synodos hortabatur ad optima; adiuvabat, si quando paroecia tenuiorem victum praeberet. Singulari vero diligentia pueros ad sacerdotium vocatos quaerendos curabat, eosque interdum suis opibus sustinebat. Ac qui a suo clero merito exigebat ut in creditum gregem toto pectore incumberet, episcopali muneri ipse vehementer instabat pastor sollicitus, suosque fideles tum sermonibus ac litteris Pastoralibus prosequebatur, tum etiam ceteris iis rationibus, quibus boni Christi pastores filiorum malis medentur, bona quaerunt. Praecipua vero eius cura erat de Christi Persona de eiusque cordis divitiis tractare; item de Virgine Maria, de S. Iosepho eius Sponso, in quem singulari animi pietate ferebatur, cuiusque nomine alteram ex eius Congregationibus insignivit. Ceterum, magna sunt eius virtutis documenta, maxime caritatis, omnino egregiae; simplicitatis, quam neque Episcopus exuit; paenitentiae; eaque testimonio sunt fecisse eum semper antequam doceret; secus non sane intellegeretur, cur populus tam presse sequeretur euntem. Pulchram S. Hyacinthi dioecesim Ludovicus viginti quinque annos rexit, sedulus ac prudens gubernator, licet labores tam rigidos tolerasset. Merito illius regionis Episcopi eum, cum ad caelestem Patrem rediit, die quarto et vicesimo Maii, anno MDCCCCI, «Episcopum sanctum» cognominarunt. «Merito» diximus; idque recte. Mature enim fama eius virtutum late manante, processuum Canonicorum initium factum est; informativi, videlicet, et Apostolici, ab anno MDCCCCXXIX ad annum MDCCCCXXXIV, et ab anno MDCCCCLIII ad MDCCCCLV. At solummodo anno MDCCCLXXIII, die decima Maii, factum est decretum de Servi Dei virtutibus heroum more exercitis. Cumque multi eius sanctitati fiderent, non sane diu portenta miraculorum desiderata sunt: qui enim in vita pauperes egenosque dilexerat, etiam mortuus affuit in necessitatibus. En ergo Colleen Margarita O'Brien, octo annorum aegrota puella sanari e lymphemate hystiocitica rhinopharingea. Examinata iuridice sanatio die altero et vicesimo mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXXV, divinitus evenisse constitit: nam in instanti facta est, perfecta fuit, durabilis. Idcirco theologi consultores antea, Cardinales et Episcopi in ordinaria congregatione postea, id est die octavo Iulii, anno MDCCCCLXXXVI, naturam veri miraculi in ea sanatione confirmaverunt. Facto autem decreto de miraculo die decimo Novembris eodem anno, iam iter patuit ad sollemnem Servi Dei Ludovici Zephyrini Moreau aliorumque beatificationem. Quae sane hodie, die decima Maii, anni MDCCCCLXXXVII, sollemnissima caerimonia habita est, Romae, in Petriano foro. Ibi enim, magna Patrum Cardinalium, Episcoporum atque populi saepti corona, inter Sacrum beatificationis formulam rite pronuntiavimus, quae haec est: «Nos vota fratrum nostrorum Caroli Mariae Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, Aloisii Gonzaga Langevin, Episcopi Sancti Hyacinthi, Ioannis Badré, Episcopi Baiocensis-Lexoviensis. Iosephi Siri, Archiepiscopi Ianuensis-Bobiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Andreas Carolus Ferrari, Ludovicus Zephyrinus Moreau, Petrus Franciscus Jamet et Benedicta Cambiagio Frassinello, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Andreae Caroli Ferrari die secunda Februarii; Ludovici Zephyrini Moreau, die vicesima quarta Maii; Petri Francisci Jamet, die decima secunda Ianuarii; Benedictae Cambiagio Frassinello, die vicesima prima Martii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Post quam vero novorum Beatorum patrocinium invocavimus, de illorum virtute sermonem habuimus, in omnium aedificationem. Haec vero quae gessimus iam firma esse volumus, sive nunc, sive in posterum, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die decimo mensis Maii, anno MDCCCCLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana