Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

POPULUM QUIDEM

B. M. V. SUB TITULO «NUESTRA SEÑORA DEL ROSARIO DE ANDACOLLO»
PATRONA CONFIRMATUR ARCHIDIOECESIS SERENESIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Populum quidem christianum ad caelestem et beatam peregrinantem patriam per terrestres ambages, superno nempe praesidio ac tutela muniri, id catholicae doctrinae maxime consentaneum est et conveniens, praesertim cum patrocinii partes Ipsa sustineat Beata Virgo Maria. Quapropter cum Venerabilis Frater Bernardinus Pinera Carvallo, Archiepiscopus Serenensis, omnium vota excipiens, suae archidioecesis Beatae Virginis Mariae sub titulo «Nuestra Señora del Rosario de Andacollo» electionem comprobasset et patrocinium, atque nomine ipsius Archiepiscopi Venerabilis Frater Franciscus Iosephus Cox Huneeus Archiepiscopus Coadiutor, litteris datis mensis Februarii die XV, hoc anno, plurimam quidem prece, hanc electionem a Nobis confirmari petiisset, Nos libenti quidem animo huic rei concedendum esse censuimus. Itaque, iis probatis quae Congregatio pro Cultu Divino hac de re statuerit, factis a Nobis facultatibus, Beatam Virginem Mariam sub titulo «Nuestra Señora del Rosario de Andacollo» archidioecesis Serenensis caelestem Patronam confirmamus, additis pariter iuribus et liturgicis concessionibus iuxta rubricas. Contrariis nihil obstantibus. Memores tandem beneficiorum innumerorum fidelibus cunctis a Virgine Maria collatorum, eandem adprecamur Christi Matrem et Ecclesiae ut Ipsa huius archidioecesis dilectos filios filiasque in omnibus vitae vicissitudinibus fulcire et sustentare velit, qui Eam sibi praecipuam elegerint Patronam.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Martii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana