Index   Back Top Print

[ LA ]

Beata Maria Virgo quae « Madonna del Pilerio dicitur quaeque in archidioecesi Cosentina-Bisinianensi colitur eiusdem sedis caelestis con­firmatur Patrona.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Caelestis Matris bonitatis in fide­les et beneficientiae complura ubique exstiterunt testimonia. Nihil mirum igitur quod usque ad Eandem decurrunt fideles suumque ani­mum patefaciunt, et Eiusdem se commendant tutelae. Libenter ergo aeque ac laetanter postulatis concedendum esse duximus Venerabilis Fratris Dini Trabalzini, Archiepiscopi Cosentini-Bisinianensis, qui iustis sane precibus expostulaverat, litteris die vi mensis superioris Februarii datis, ut Beata Maria Virgo, populari sermone a Madonna del Pilerio » vocitata, caelestis Patrona apud Deum archidioecesis con­firmaretur, ad normam a Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis », n. 30, pro corn­perto quoque habentes eodem fideles teneri studio.

Itaque, its quidem probatis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum de hac re gessit olim a Nobis factis facul­tatibus, placet Beatam Mariam Virginem, cuius titulum supra memoravimus, caelestem Patronam esse et haberi, iuribus pariter additis ac privilegiis quae secundum Rubricas hunc honorem consequuntur. Contrariis rebus minime obsistentibus.

Ipsam denique vehementer deprecamur caelestem Advocatam ut huius archidioecesis fidelium populum, marialis anni occasione erga Eandem renovato amore incensum, omnibus tueatur praesidiis omni­busque cumulet beneficiis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vI mensis Martii, anno Domini MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI

a publicis Ecclesiae negotiis

 

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana