Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

UT MEMBRA

IOANNI BERNARDO ROUSSEAU BEATORUM
HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Ut memhra viventis Christi, Ipsi per Baptismum necnon per Confirmationem et Eucharistiam incorporati et configurati, omnes fideles officio tenentur ad Eius Corporis expansionem et dilatationem cooperandi, ut quamprimum Illud ad plenitudinem adducant (Eph 4, 13)» (Conc. Dec. Vat. II, Decretum de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes divinitus, 36).

Evangelizandi terrarum orbis officium liquido perpeptam est a Venerabili Dei Servo Ioanne Bernardo Rousseau, qui quidem praecepta divini Magistri peralacriter est persecutus atque voluntati Dei parens, non paucos obiit labores ut Evangelii lumen diffunderet pariter ac caritatis ignem, primum in Galliae finibus, deinde in Reunionis insula, ubi copiose verbum Dei sparsit, quod nempe spectatis virtutum exemplis rigavit.

Venerabilis Dei Servus in oppido Annay-la-Cote, in Burgundia, natus est, die XXII mensis Martii anno MDCCXCVII Bernardo Rousseau lapicida et Regina Pelletier, qui eodem quidem die est baptizatus eidemque nomen Ioanni Bernardo inditum est. Infans ipse et adulescens in domu sua mansit, humili quidem, sed pietatem colente, XXV annos natus se dedere funditus ad iuvenes formandos statuit, cum Autessioduri inspiceret quo impetu hanc rem Fratres Scholarum Christianarum peragerent. Idcirco die IX mensis Novembris anno MDCCCXXII Parisiis in novitiatum ingressus est, qui insequenti Christi natali vestimentum religiosum induit sibique nomen Scubilionium imposuit. Anno MDCCCXXV vota temporanea nuncupavit, anno autem MDCCCXXVII vota perpetua. Alensonii, Pictavii, Chinonii, Galliae urbibus, peculiaris studii pietatis dedit specimina atque fidelitatis vocationi suae. Nam multum in Christo imitando progressus est atque in via ambulando quam iniit Sanctus Ioannes Baptista De la Salle, illius instituti auctor ad quod pertinebat. Studiose quidem opera sibi demandata perficiebat, haud difficulter ex levioribus ad graviora cum transiret, veluti ad puerorum erudiendorum officium. Haec omnia tamen magnum eius animum minime explebant, paratum nempe multo plus ad Dei gloriam impendere adque animarum salutem. Nominatim Frater Scubilionius in longinquas regiones Evangelium proferre studebat, ubi christiani nuntii fruendi copia adhuc data non erat atque iuvenes plus indigebant maternam Ecclesiae sollicitudinem experiri. Nemo igitur miratus est quod laetanter studioseque ipse se dixit paratum ad Reunionis insulam petendam.

Die ergo XX mensis Aprilis anno MDCCCXXXIII, bene sciens quid esset initurus suspectansque se numquam esse reversurum, nullo familiari salutato, ne intimis affectibus vinceretur, navem conscendit ad novam sedem capessendam. Die autem XIV insequentis mensis Iulii apostolatum missionalem incohavit, acrem quidem et frugiferum, quem continenter ad mortem usque praestitit.

Quamvis autem usque in insula illa maneret, in diversis locis ministerium suum explevit qui sunt Sanctus Benedictus, Sanctus Paulus, Sanctus Leo, Possessio, Sanctus Dionvsius, tandem Sancta Maria. Ubique diligentissime Christi lineamenta in se effinxit atque in eius corpore aedificando, quod est Ecclesia. Quotquot ei proximi fuerunt, moderatores scilicet, confratres eiusque loci incolae facere non poterant quin ipsius fidem demirarentur nitidam, caritatem vehementem, solidam spem animumque promptum, quo suam ad Dominum consecrationem colebat consiliaque evangelica. Perstudiose, eximiis docendi facultatibus praeditus ad erudiendos se dedit de christiano humanoque cultu pueros, iuvenes adultosque, quos facili eloquio efficacique catechesim docebat amplos consequens effectus magnumque Dei populi progressum. Si quidem impiger erat in fide dilatanda, haud setius de misericordia corporaliter spiritaliterque facienda erat sollicitus. Simplicitate enim, humilitate prudentiaque, proximus exstabat et maerentium frater eorum qui illis carebant bonis humanis religiosisque, videlicet libertate, iustitia aliisque rebus condicionis humanae propriis atque filiorum Dei status. Pauperes aegroti, mancipia, peccatores multimodis Fratris Scubilionii sollicitudinem liberalitatemque experiebantur, qui semper erat paratus omnibus se dedere, ut singulis viam salutis aperiret.

Cum sibi in amore erga Deum proximumque a Deo demandatum diffundendo minime constitueret fines, palam percepit oportere omnes se insumere vires ut socialem condicionem et moralem religiosamque commodiorem reddere servorum. Arduum sane fuit inceptum et quasi certatio, exhibenda in quibus illi fuit peculiaris audacia pariter ac prudentia, ut evinceret praesertim consitionum dominorum animum aversum qui ne opus imminueret verebantur. Eadem audacia prudentiaque fuerunt quoque adhibendae in indigenis apparantis et aptis instrumentis, atque in curatorum ipsorum gratia sibi concilianda. At divinum adiumentum, quod continenti precatione officioque accurate explendo mereri ipse studebat, variis in difficultatibus eundem sustentavit, quodque fovit et eius laborem compensavit. A se ipso fere abstractus atque mundi vanitatibus, nunquam gloriam est consectatus neque suum ipsius commodum. Securus ideirco mansit planeque voluntati Dei deditus, rebus sive secundis sive adversis. Pro comperto habebat parvum se esse instrumentum quod elegerat Dominus ut regnum suum aedificaret; Ei itaque nulla fuit alia laetitia, quam labor et ad hoc propositum patientia.

Cum ad aeternum praemium vocatus est, albescente caelo diei XIII mensis Aprilis anno MDCCCLXVII, populus ab ipso beneficiis affectus usque dictitabat: vetus Frater noster, sanctus, mortuus est.

Sanctitatis fama, quae fuit in vita, post mortem perrexit. Quapropter Episcopiis S. Dionysii Reunionis canonizationis causam iniit processum informativum celebrando ordinarium (ab anno MCMII ad MCMV), quem processus rogatorialis Massiliensis secutus est. Die XXX mensis Martii anno MCMLXXXI decretum proditum est super introductione causae, processo apostolico remisso. Suetas post disquisitiones peculiaris congressus theologorum consultorum et Congregationis Ordinariae Patrum Cardinalium et Episcoporum, Nobis adstantibus, die IX mensis Iunii anno MCMLXXXIV, decretum proditum est, quo agnoscebamus Dei Servum Fratrem Scubilionium heroism in modum virtutes theologales, cardinales iisdemque adnexas, exercuisse.

Anno MCMLXXXI constitutus erat interea processes canonicus de sanatione, mira quae dicebatur, quaeque in Reunionis insula evenit anno MCMLXXV. Haec a medicorum coetu diligenter pensitata, germana evasit et portentosa. Idem theologi consultores censuerunt et Patres Cardinales Episcopique. Die autem VIII mensis Maii anno MCMLXXXVII per decretum talem sanationem esse habendam miram agnovimus eandemque Servi Dei deprecationi tribuendam Fratris Scubilionii. Diem igitur beatificationis statuimus, secundam scilicet mensis Maii anno MCMLXXXIX, iter pastorale ad insulam Reunionis facturi.

Hodie igitur inter sacra hanc diximus formulam: «Par notre autorité apostolique accueillant les vœux de notre frère Gilbert Aubry, Evêque de Saint-Denis de La Réunion, de beaucoup d'autres frères dans l'épiscopat, de nombreux fidèles, et après avoir entendre l'avis de la Congrégation pour les Causes des Saints, nous déclarons que dorénavant, le vénérable Jean-Bernard Rousseau, Frère Scubilion des Ecoles Chrétiennes, peut être appelé Bienheureux et que, le 20 décembre, on pourra célébrer sa fête, dans les lieux fixés et selon les règles établies par le droit. Au nom du Père, et du Fils, et du Saint-Esprit». Gaudemus igitur quod, iuvante ipso Deo et favente, insulae isti dilectae novum veluti sides annumerare possumus, quod luce sua praeclara evangelicum iter fideli populo commonstrare valet idemque viam salutis, quae profecto pietate ardenti flagrantique caritate ad Christi effata obtinebitur.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis quibusvis rebus minime obsistentibus.

Datum in Reunionis insula, sub anulo Piscatoris, die II mensis Maii, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana