Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SINITE PARVULOS

VENERABILI SERVO DEI LAURENTIO MARIAE A S. FRANCISCO XAVERIO
 BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud» (Mc 10, 14s). Proposita haec et clara Divini Magistri verba animae illae meditatae sunt et ad effectum adduxerunt quae, saeculorum decursu, simplicitatis evangelicae viam elegerunt christianam persecuturi perfectionem, eam sequentes spiritalitatem, quae est iure «infantia spiritalis» vocata. Ex iis praestantem quidem obtinuit locum Venerabilis Dei Servus Laurentius Maria a S. Francisco Xaverio Congregationis Passionis Iesu Christi presbyter.

Romae ortus die XXX mensis Octobris anno MDCCLXXXII Antonio Salvi atque Maria Anna Biondi, subsequenti die in paroecia quondam S. Eustachii apud Pantheum sacro baptismate ablutus est, eique nomen inditum est Laurentio, Caietano, Emmanueli. Chrismatis sacramento confirmatus, in Collegio Romano est excultus, qui per aliquod tempus privatim magistro usus est Camaldulensi monacho quodam, Mauro scilicet Cappellari, qui postea Gregorius factus est PP. XVI.

Cum vehementer sane ad perfectiorem vitam alliceretur, Novembri mense, anno MDCCCI Congregationem Passionis Iesu est ingressus atque novitiatum incohavit in recessu S. Iosephi in Monte Argentario sito, quern ipse condiderat S. Paulus a Cruce. Die autem XX mensis Novembris anno MDCCCII – nomen interea ei imposuerant Laurentio Mariae a S. Francisco Xaverio – votes perpetua nuncupavit, quarto addito voto, huius Congregationis peculiari, videlicet a promovendi pro viribus devotionem Dominicae Passionis iuxta Regulas et Constitutiones Congregationis». Die XXIX mensis Decembris anno MDCCCV sacerdotali Ordine auctus Romae est atque posthac studiosius in dies ministerium iniit apostolicum.

Paucis post annis vim perpessus est religiosorum Ordinum dissolutionis a Napoleone patratae, qui erga imperatorem acriter abnuens his iurandum, demigrare est in Picenum impulsus. Ibidem sanationem quandam miram expertus est ex gravi morbo, quae effecta dicebatur a Iesu infantulo, qui quidem ipsi apparuisse tradehatur, omnino pariter eiusdem vitae cursum immutans et apostolici operis.

Post Pii PP. VII de exilio reditum, Romam Dei Servus revertit, qui renovato impetu sacerdotale ministerium repetiit, quod proprium est Congregationis Passionis Iesu. Ad quadraginta annos contionator vagus praesertim mediam Italiam lustravit, in missiones ad populum cum incumberet, in exercitia spiritalia ad clerum, religiosos monialesque, attamen ministerium poenitentiae anteferebat et spiritalis moderaminis. Ad trecenta annumerantur missiones spiritaliaque exercitia quae Pater Laurentius Maria perfecit, tali cum spiritali profectu ut mirus crebro haberetur. Spiritalitatis profecto passionis Iesu Congregationis fuit ipse apostolus, S. Pauli a Cruce ad praecepta exemplaque; at studio potissimum enituit in pietate erga Incarnationis mysterium et Infantulum Iesum proferenda cum hoc sectans idem peculiari voto se obstrinxisset.

Germanus quidem Romanus, puer populari cultu erga Divini Infantuli simulacrum procul dubio est allectus, quod saeculorum decursu Romae in Franciscali ecclesia quae Ara Caeli vocitatur pientissime excolitur. Religiosus autem suo ipse usu maximo firmatus, magis magisque Verbi Incarnati infinitum perquisivit amorem, dum vehementer persentiebat debere se eiusdem strenuum esse apostolum. Perdifficile profecto est brevi enodatu quantopere enisus sit ipse, per scripta nempe et praedicationem, ut homines ad Infantulum Iesum traherentur. De mysterio Incarnationis docebat eos meditari, cum scripta diffunderet et imagines Infantuli Iesu, cultus consociationes institueret, Infantuli Iesu signa in solio locaret, quae saepe suis ipsius manibus fingebat. Tantam collegit ipse famam inter pastores fidelesque hac in re, ut familiariter, corporis etiam ob brevitatem, «Pater Laurentiolus a Iesu Infante» vocaretur. Eiusdem praeterea apostolatum crebro comitabantur eventus et sanationes quae mira ab illius temporis habebantur hominibus, dum ipse Dei Servus mysticis donis locupletari videbatur. Memoratu omnino digna Viterbiensis Urbs anno MDCCCLV a cholerae morbo liberata, post Dei Servus quam triduum de Iesu Infantulo, ab ipso Episcopo accersitus, ad populum frequentem in ecclesia cathedrali est contionatus.

Attamen P. Laurentius Maria parum firma utebatur valetudine, qui autem sui Spiritus ardore permotus animarumque studio omnes difficultates est supergressus. In Congregationis provincia Rectoris sustinuit partes in compluribus recessibus, in Generali quoque domo Ss. Ioannis et Pauli Romae, et is suae religiosae Provinciae electus est pluries Consultor. Magna fait eiusdem admiratio propter ipsius strenuas virtutes quae ardenti precationis consuetudine innitebantur, alta nempe eucharistico fervore marialique cultu. Theologales virtutes, cardinales pariter ac morales, miro gtiodam concentu, in eodem nectebantur ut germanus homo Dei evaderet qui perfecte Christum sectaretur.

Laboribus confectus aetatisque incommodis, apoplexi correptus in benefactorum domo cui nomen Porta, Capranicae, quondam in Sutrina dioecesi, die XII mensis Iunii anno MDCCCLVI de vita, demigravit, postremis sacramentis instructus. Post iusta ibi sollemnissima, sanctus quidem conclamatus, in ecclesia est sepultus recessus ipsius Congregationis in oppido S. Angelo sito apud Vetrallam, Viterbiensis dioecesis, ubi etiam mine eiusdem corpus venerantur fideles.

Pergente ipsiusque sanctitatis fama increbrescere, annis MDCCCXCI­MDCCCXCIV Ordinarii processes constituti sunt, tum Romae tum in variis aliis dioecesibus. Postquam decretum prodiit de eiusdem scriptis, die XXVIII mensis Februarii MCMXXIII anno, causa introducta est, quam deinceps sunt secuti processus Apostolici Viterbii instituti in aliisque variis dioecesibus, annis MCMXXIII-MCMXXVII.

Servatis praeceptis omnibus de iure servandis, Congregatione pro Causis Sanctorum comprobante, agnovimus Nos Ipsi virtutes theologales, cardinales iisque adnexas fuisse heroicas Laurentii Mariae a S. Francisco Xaverio, Decreto profeeto edito die VIII mensis Februarii mariali anno MCMLXXVIII. Subsequenti autem decreto diei XXVIII mensis Novembris anno MCMLXXXVIII miram diximus eamdemque Servi Dei deprecationi adscribendam sanationem Augustinianae monialis Victoriae Rosae Venturini a Virgine Perdolente, quae ab inveterato ulcere gastrico cum stenosi cicatricosa gravique cachexia est liberata.

Beatificationis igitur statuta die, prima scilicet mensis Octobris anno hodie MCMLXXXIX, Dominica XXVI per annum, in Petriano foro inter sacra haec sumus elocuti:

Nos, vota Fratrum nostrorum Raphaclis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis, Florini Tagliaferri, Episcopi Viterbiensis, Iulii Oggioni, Episcopi Bergomensis, et Theodori Ubeda Gramage, Episcopi Maioricensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Servi Dei Nicephorus Díez Tejerina et viginti quinque Socii, martyres, Laurentius Maria Salvi, Gertrudis Catharina Comensoli et Francisca Anna Cirer Carbonell Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Nicephori Díez Tejerina et viginti quinque Sociorum, martyrum, die vicesima tertia Iulii, Laurentii Mariae Salvi die duodecima Iunii, Gertrudis Catharinae Comensoli die decima octava Februarii et Franciscae Annae Cirer Carbonell die vicesima septima Februarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Romana quidem urbs, rerum gestarum memoria clarorumque hominum exemplis inclita, hoc etiam nunc laetatur, quod insignis subolis caelitum decoratae honoribus, fuit aliquando parens et altrix. Filius ergo eiusdem eximius iter commonstret ipsi christianarum virtutum et sanctitatis.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Octobris, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana