Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAECLARI ILLI

PAROECIALE TEMPLUM SS. NEREO ET ACHILLEO MARTYRIBUS
DICATUM INTER BASILICAS MINORES REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Praeclari illi Christi testes, Nereus videlicet et Achilleus antiquis celebrati temporibus, ne nostra quidem aetate e memoria exeiderunt. Merito igitur spectates Ildefonsus S.R.E. Cardinalis Schuster, Mediolanensis Ecclesiae dignissimus Pastor sistendum curavit templum quoddam martyribus his dirandum, tum IV saecularem S. Caroli Borromeo recolens memoriam, tum ipsius Pii XI magnificans nomen et decorem, eiusdem quondam illius Sedis sacrorum Antistitis. Idcirco libentes quidem et volentes exoptatis Venerabilis Fratris Nostri Caroli M. S.R.E. Cardinalis Martini, archidioecesis quam memoravimus Praesulis, obveniendum prorsus reputavimus, qui seam mentem ostendens suorumque fidelium, postulavit ut templum quod diximus in Basilicarum Minorum numero recenseretur. Itaque omnino comprobantes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum edixit, factis a Nobis quondam facultatibus, auctoritate Nostra usi Apostolica, sacram illam aedem, Ss. Nereo et Achilleo dicatam, inter Basilicas Minores referinms; concedimus deinceps iura ac privilegia damus quae id genus templis adscribuntur, minime quidem neglecto decreto «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii edito, anno MCMLXVIII. Contrariis rebus quibusvis haudquaquam obsistentibus.

Magna demum Nos tenet fiducia aedificium istud sacrum non modo dignitate posthac clarioreque praestaturum statu, fidelium verum virtutibus, qui horum martyrum inflammati exemplis suae fidei testimonium dent et confessionis christianae.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Ianuarii, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana