IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
NON NOSMETIPSOS
VENERABILI SERVO DEI IOSEPHO MARIAE DE YERMO Y PARRES
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
«Non nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem servos vestros per Iesum» (2 Cor 4, 5).
Quae Paulus de se scripsit, possunt ad Venerabilem Dei Servum Iosephum Mariam de Yermo y Parres traduci, qui magno animo sacerdotali vocationi respondit et, Dei voluntati obsequens, Evangelio se dedidit atque pauperibus serviendo, qui multimodis eius apostolatu et industria caritate fruiti sunt.
Natus is est Ialmolongae, in Mexici civitate, die X mensis Novembris anno MDCCCLI christianis parentibus, nobili genere ortis et locupletibus. Paucis diebus post ortum, matris est mortem passus. A patre diligenter est educatus et ab amita Maria Carmelitide, quae tenelli pueri cor christianis imbuit sensibus.
Iuventute ineunte vocationem animadvertit ad vitam religiosam, vota nuncupavit in Congregatione Missionis (anno MDCCCLXIX) et post aliquot acris discriminis annos, persuasum habens se non esse iustum iter ingressum, illam reliquit Congregationem (anno MDCCCLXXVII), Leonensi dioecesi est incardinatus et die XXIV mensis Augusti anno MDCCCLXXIX ordinatus sacerdos.
Magno cum ardore sacerdotali suum iniit ministerium in omnem persorarum ordinem. Suos nisus posuit in catechesi tradenda inque praedicatione, in qua est semper cum cura auditus et oblectamento.
Muneribus functus magni momenti in episcopali Curia Leonensi, multa humilitate nominationem in cappellanum accepit duarum tenuium aedicularum in suburbio sitarum, quae vocabantur «El Calvario» et «Santo Niño».
Continenti suo apostolico studio mutavit «El Calvario» in locum adorationis eucharisticae perpetuae et evangelicae caritatis. Namque, postquam in terribilem scaenam incurrit duorum suum, duos pueros recens natos vorantium secundum flumen relictos, potenter sensit se a Deo vocari ut vitam servitio devoveret pauperum. Condidit mense Decembri anno MDCCCLXXXV, in eodem colle «El Calvario» dicto, Congregationem religiosam «Servarum a Sacro Corde Iesu et pauperibus», ut derelictis subveniret in spiritus corporisque necessitatibus.
Exinde continuae et crebrerrimae fuerunt ei difficultates obeundae, sed in fide firmus et in spe fortis, ardentissimam coluit in Deum inque fratres caritatem, praesertim egentiores. Vir fuit impensae deprecationis, altae vitae interioris, mitis erga omnes et humilis. Multis in rebus adversis animosissimus fuit et mira cum tranquillitate fidentique spe exspectavit dum Deus eventus patefaceret, qui iniuste eius vitam excruciaverunt.
Quae vita constans fuit voluntatis Dei inquisitio, ut illi per omnia placeret; Spiritus actioni submisse se aperuit Christumque est imitatus ei se conformans et continenter pro eius regni laborans adventu.
Ecclesiam amavit eique servivit omnibus in casibus et eius doctrinam inter sodales sacerdotes diffudit et fideles. Pietatis erga Sacrum Iesu Cor apostolus fuit necnon erga Virginem Mariam.
Per totam vitam Deo se dedit et fratribus, imprimis pauperioribus, quos « uam familiam» appellavit.
In multis caritatis operibus, quae audacter est aggressus, illud est commemorandum, quod est denominatum «Misericordia Christiana» Angelopoli institutum mulieri renovandae, et simul scholae catholicae constitutio christianae educationi fovendae indigenarum Tarahumarae, Mexici partis septentrionalis etiamnum difficillimae.
Post actam vitam magni laboris, etiam propter continuos morbos qui eius afficiebant valetudinem, die XX mensis Septembris laetanter est mortuus anno MCMIV Angelopoli.
Solida sanctitatis fama, quam vivus sibi conciliaverat moxque post mortem, procedente tempore et per spatium se extendit, sed eius Canonizationis Causa solum inchoari potuit anno MCMXXXXV ob publicas nationis Mexicanae vicissitudines, multos per annos bellis civilibus et persecutionibus religiosis vexatae. Processu canonico celebrato inspectae sunt, prospero cum exitu, virtutes et die VII mensis Septembris anno MCMLXXXIX coram Nobis promulgatum est decretum ad eas pertinens. Deinde a medicis et a theologis mira exquisita est sanatio, quam die XXVI mensis Aprilis anno MCMXC verum esse miraculum agnovimus, deprecante eodem Venerabili Servo Dei obtentum.
Dein statuimus ut Beatificationis ritus die VI mensis Maii insequentis Mexicopoli celebraretur, per Nostrum pastorale iter in illa Natione.
Hodie igitur, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, acogiendo los deseos de nuestros hermanos Luis Munive Escobar, Obispo de Tlaxcala, y Rosendo Huesca Pacheco, Arzobispo de Puebla, así Como de otros muchos Hermanos en el episcopado y de numerosos fieles, después de haber escuchado el parecer de la Congregatión para las Causas de los Santos, con Nuestra Autoridad Apostólica, concedemos que los Venerables Siervos de Dios: Cristóbal, Antonio y Juan, y José María de Yermos y Parres, de ahora en adelante sean llamados Beatos, y se podrá celebrar su fiesta y en modo establecido por el Derecho, cada año, el 23 de septiembre para Cristóbal, Antonio y Juan, y el 20 de septiembre, para José María de Yermo y Parres. En el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo».
Datum Mexicopoli, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Maii, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana