Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUASI FILII

VENERABILIS SERVIS DEI CHRISTOFORO, ANTONIO ET IOANNI,
 TLAXCALENSIBUS PUERIS, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Quasi filii oboedientiae, non configurati prioribus in ignorantia vestra desideriis, sed secundum eum qui vocavit vos sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis» (1 Pt 1, 14-15). Dubitari nequit, quin Venerabiles Servi Dei Christophorus, Antonius et Ioannes, qui olim in Mexico martyrium tulerunt, Domino omnes ad sanctitatem vocanti parere non titubaverint. Tres pueri primum Tlaxcala in urbe a Patribus Franciscalibus sedulo initiati sunt atque instituti, ac deinde, ex idolorum cultu omnino digressi atque Christiani facti, non solum Evangelium ardenter alacriterque susceperunt, verum etiam amore Christi tam celeriter creverunt, ut libentes mortem obierint Fidei vulgandae causa. Paulo post, quam gens Mexicana evangelizari coepta est, suprema eorundem immolatio tamquam semen fuit, unde copiosi sive Dei gloriae sive animorum saluti prolati sunt fructus. Christophorus, qui ad MDXIV-MDXV annum in pago «Atlihuetzía» natus est haud longe a Tlaxcala, anno aetatis suae circiter decimo baptisma percepit, necnon iam tunc, debitis cum eiusmodi Sacramento cohaerentibus assensus, ad se pertinere censuit verum fortemque «Christi baiulum» esse intra parietes domus sui, ubi nec pauci re vera nec parvi retinebantur perturbati vivendi mores. Variis ipse modis pro suorum conversione, maxime patris, laboravit; pater autem, cum violentus homo esset et a famulis praeterea ab unaque ex uxoribus suis in eum instigaretur, consilium iniit necandi filium, tenebris luci praepositis. Anno anim MDXXVII inter domesticum diem festum saeve pater eum caedere coepit, confectumque gravibus vulneribus in rogum iniecit; at Christophorus miserrimus dum torrebatur flammis, oculis in bona aeterna defixis, opem Dei ac Virginis Mariae pie invocabat. Nocte summorum dolorum exacta patrem vocavit, eique, verbis veniae insusurratis, gratias egit, quod eius opera is sineretur coronam vitae capere, dein obdormivit in Domino. Prope Tlaxcalam in pago «Tizatlán» anno circiter MDXVI-MDXVII nati sunt Antonius et Ioannes, qui, postquam Tlaxcalae apud Patres Franciscales, quorum auctoritati obtemperando disciplinam etiam imitabantur, manserunt, anno MDXXIX illinc cum Fratre Bernardino Minaya, sodali Ordinis Praedicatorum tunc ad evangelizandam provinciam Oaxacensem proficiscente, ii quoque sua sponte magnoque animo ad locum petitum discesserunt. Quoniamque deliberatum sibi erat haud paulum sua quoque opera et ad Evangelium divulgandum conferre et ad Ecclesiam illis in plagis augendam, periculorum nuntiis prompte respondentes confirmaverunt se Dei causa etiam ad amittendam vitam, exemplo Apostolorum Petri et Pauli ac Bartholomaei, paratos omnino esse. Hac de causa eo in itinere adulescentuli ad apostolicas vias et rationes, quae tunc temporis illis in locis adhibebantur, sese conformantes, magnam sane idolis delendis operam dabant, ut, cohibitis peccatis ex idolatria emanantibus, autochthonibus auxiliarentur in uno Deo vero agnoscendo. Cumque ad oppidulum «Cuauhtinchán» pervenissent, quandam Antonius domum ingressus est, ut delenda quaereret idola, Ioannes autem extra domum ad ianuam sese tenebat. At eo ipso tempore quidam illuc supervenerunt autochthones, qui, et suis superstitionibus fortiter adhaerentes et a Christiana doctrina abhorrentes, statim Ioannem verberando necaverunt. Antonius egressus domo eos de tanto crimine obiurgavit, se solum asseverans accusari posse de idolorum excidio. Quapropter is quoque similiter necatus est. Nuper ergo, propterea quod praeclari illi famuli Dei ex illo tempore, ut memoriae proditum est, ad nostram usque aetatem a populo Dei in martyrum numero ob Christianam fortitudinem ac diligentiam positi sunt, sapienter Episcopus Tlaxcalensis eorum Canonizationis Causae initium fecit anno MCMLXXXII. Expletis idcirco usitatis historicis theologicisque inquisitionibus, quae scilicet apud Congregationem de Causis Sanctorum certo responso felicem exitum habuerunt, die III mensis Martii anno MCMXC Nobis astantibus editum est Decretum, quo veritatem agnoscentes statuimus mortem Christophori, Antonii et Ioannis verum esse martyrium. Constituimus praeterea, ut ritus exspectatae Beatificationis paulo post, seu die VI mensis Maii hoc anno celebraretur in Mexico, oblata occasione itineris Nostri pastoralis. Hodie igitur Mexicopoli, quae Mexici est urbs princeps, in perillustri Basilica Beatae Virginis Mariae de Guadalupa inter Sacra Servos Dei Christophorum, Antonium et Ioannem, necnon Iosephum Mariam de Yermo y Parres, ad Beatorum honores eveximus, hac pronuntiata Beatificationis formula: «Nos, acogiendo los deseos de nuestros hermanos Luis Munive Escobar, Obispo de Tlaxcala, y Rosendo Huesca Pacheco, Arzobispo de Puebla, así como de otros muchos Hermanos en el episcopado y de numerosos fieles, después de haber escuchado el parecer de la Congregación para las Causas de los Santos, con Nuestra Autoridad Apostólica concedemos, que los Venerables Siervos de Dios: Cristóbal, Antonio y Juan, y José María de Yermo y Parres, de ahora en adelante sean llamados Beatos, y se podrá celebrar su fiesta en los lugares y en el modo establecido por el Derecho, cada año, el 23 de septiembre para Cristóbal, Antonio y Juan, y el 20 de septiembre para José María de Yermo y Parres. – En el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo». – Orationem deinde pio quidem habuimus studio qua tum eximiam vivendi viam concelebravimus tum singular simul christianas virtutes horum quos mememoravimus modo Beatorum Caelitum. Qua diligenter peracta publice pariter illos sumus Nos cum adstantibus cunctis venerati atque consentanea nimirum prece quasi anteeuntes Ipsi primi eos in adiutorium Ecclesiae totius advocavimus caelitus.

Datum Mexicopoli, apud Basilican B. V. Mariae de Guadalupa, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Maii, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana