Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ANTIQUISSIMUS SANE

BEATA MARIA VIRGO TITULO «NUESTRA SEÑORA DE LA EVANGELIZACIÓN»,
 INVOCATA PATRONA APUD DEUM ARCHIDIOECESIS LIMANAE CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Antiquissimus sane et impensus ac praeclarissimus est quidem cultus quo Peruviani Christifideles, praesertim incolae Limani, prosequuntur Deiparam Virginem Mariam titulo «Nuestra Señora de la Evangelización» invocatam, cuius veneratam imaginem – quinto decimo saeculo ab Imperatore Carolo V dono datam – Nos ipsi per primum Apostolicum Iter in eam Civitatem sollemni ritu coronavimus omnes hortati participes ad augendam fovendamque maiorum pietatem in eandem Virginem, quae habetur benignissima Mater ac fulgidissimum exemplar fidei, spei et caritatis cunctis Limanis ceterisque pariter civibus istius Nationis. Qua re, cum Venerabilis Frater Augustus Vargas Alzamora, Archiepiscopus Metropolita Limanus, communia cleri populique vota excipiens, electionem Beatae Mariae Virginis memorato sub titulo in Patronam apud Deum Ecclesiae suae rite probaverit atque, litteris die XXVIII mensis Augusti hoc anno datis, petiverit ut electio et approbatio huiusmodi iuxta Normas de Patronis constituendis et ad normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmentur, Nos, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem titulo «Nuestra Señora de la Evangelización» invocatam Patronam apud Deum Limanae archidioecesis libenti animo confirmamus, cum omnibus iuribus ac liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Quod, precamur, in spirituale cedat bonum dilectissimorum cleri et populi Limani necnon cunctorum Peruviae civium, qui olim a Nobis sunt concrediti materno ac validissimo eiusdem Virginis patrocinio. Quae denique fieri iussimus tum in praesens tum in posterum tempus firma ac rata esse volumus, contrariis quibusvis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Octobris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana