Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EGO ELEGI VOS

VENERABILI SERVO DEI IOSEPHO ALLAMANO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis» (Io 15, 16). Haec Evangelii verba, quae ad ministerium quidem sacerdotale Venerabilis retulit Servus Dei Iosephus Allamano, eum ipsum adduxerunt ad serviendum Regno Dei operose vigilanter assidue. Anno MDCCCLI natus die XXI mensis Ianuarii in oppido Castri Novi Hastensis, quod ad archidioecesim Taurinensem pertinet, ordinationem sacerdotalem die XX mensis Septembris suscepit anno MDCCCLXXIII. Tunc Ecclesiastico Consolatae Ephebeo Taurinensi destinatus, qui iuniores presbyteros institueret, omni studio ad ampliorem formationem eis suppeditandam necnon ad certam vereque apostolicam sitim afferendarn intendit, sancto Iosepho Cafasso eis ad imitandum proposito, cuius nepos is erat cuiusque etiam Canonizationis Causae suasor fuit. Cogitans insimul de operariis in vinea Domini iam ante laborantibus, non modo hortando monendo confirmando adiuvit eos, sed eorum etiam animis pietate reparandis domum apud templum Sancti Ignatii ad Lanzum diligenter curavit. Cumque animadvertisset sibi Communitate dioecesana opus esse amplius patente, quae in mandato Domini «euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae» (Mc 16, 15) magis magisque maneret, idcirco, Archiepiscopo Taurinensi et reliquis Pedemontanis Episcopis id probantibus, binas Consolatae Congregationes, anno scilicet MCMI alteram Missionariorum et anno MCMX alteram Missionariarum, eo consilio condidit, ut eos ad Gentes subinde mitteret adhuc Evangelii ignaras. Consolatae Sanctuarium Taurinense, cui XLVI annos prius praeerat, ampliatum deinceps a Servo Dei structurisque restauratum omnino novis opportune in sedem Marialis cultus Christianaeque educationis conversum est. Animo ad illius temporis necessitates intento, coeptis pastoralibus favit, quae ad socialem Ecclesiae actionem adiuvandam et ad Catholica acta praelo edenda necnon ad opificum consociationes excitandas usui essent; secum Christifideles potissimum traxit, ut ad opus Redemptionis una cum Deipara Virgine Maria prodessent. Nequaquam ambigens actionem pastoralem consentaneo vitae testimonio efficacem fieri ac validam, statuit summam sibi sanctitatem quanticumque esse assequendam. Spiritalis enim vitae, quam degit tradiditque, tamquam fundamenta haec erant: perpetua exploratio voluntatis Dei uniusque gloriae eius, adhaesio ad Ecclesiam, praesentis Dei cultus, amor verbi Dei necnon liturgiae, adoratio Eucharistiae ac Marialis pietas, flagrans studium salutis animarum. Eiusmodi Servus Dei, qui pro sancto habebatur, die XVI mensis Februarii mortuus est, anno MCMXXVI. Fama sanctitatis perdurante, Archiepiscopus Taurinensis Processum Ordinarium ingressus, qui annis MCMXLIV-MCMLI celebratus est, Canonizationis Causae initium fecit. Iisque pertractatis ad felicemque exitum adductis quaestionibus et recognitionibus, quibus canonicae cavent normae, anno MCMLXXXIX coram Nobis die XIII mensis Maii proditum est Decretum, Christianas confirmans virtutes heroum in modum a presbytero Iosepho Allamano theologales et cardinales eisque adnexas excultas esse. Interea, cum Episcopus Ecclesiae Nyeriensis de coniecta sanatione intra suae dioecesis fines divinitus patrata intercedente Servo Dei, anno MCMLXXV causam cognoscendam curavisset, re peritis ac theologis proposita faventeque item exprompta eorum sententia, hoc ipso anno Nobis adstantibus Decretum «super miro» editum est die X mensis Iulii. Ipsi deinde statuimus ut hic Romae ritus Beatificationis tribus post mensibus, seu die VII mensis Octobris, celebraretur. Hodie igitur in Basilica Petriana hanc inter Sacra formulam elocuti sumus: «Nos vota Fratrum Nostrorum Ioannis Saldarini, Archiepiscopi Taurinensis, et Ignatii Cannavò, Archiepiscopi Messanensis-Liparensis-Sanctae Luciae, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Allamano et Hannibal Maria Di Francia Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Iosephi Allamano die decima sexta Februarii et Hannibalis Mariae Di Francia die prima Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Sueta etiam oratione habita de vita ac virtutibus Beatorum, quos modo publice declaravimus, eos venerati sumus magnaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana