Index   Back Top Print

[ LA ]

SOCIALIUM SCIENTIARUM

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATE
QUIBUS PONTIFICIA ACADEMIA SCIENTIARUM SOCIALIUM CONSTITUITUR
 

Socialium Scientiarum investigationes inter homines ad necessitudines solidandas efficaciter aliquid conferre possunt, quaemadmodum demonstrant variorum convictuum progressus hoc praesertim saeculo, quod ad finem iam vergit. Hanc propter causam Ecclesia, quae semper de hominis bono curat, studiosius in dies ad hanc investigationis provinciam se convertit, ut indicia definita eruat ad officia magisterii sui complenda accommodata.

Saeculum expletum ab editis Litteris Encyclicis “Rerum Novarum” copiam dedit clarius intellegendi efficacitatem, quam documentum illud in catholicorum conscientiis movendis habuit, itemque in discriminibus quaerendis problematum, quae ex operariorum quaestione oriebantur.

In Litteris Encyclicis “Centesimus Annus”, quae hanc centenariam memoriam egerunt, scripsimus documentum illud tribuisse Ecclesiae “civitatis statutum” in vitae publicae immutationibus. Per has enim Litteras Ecclesia peculiariter iniit cogitationis processum, quo ob oculos translaticiis usque ad Evangelium habitis praeceptis, illa paulatim principiorum summa est formata quae deinde “doctrinam socialem” stricto sensu constituit. Ipsa ita animadvertit ab Evangelio nuntiato “lucem atque vim” manare ad societatis vitam ordinandam. Lucem dicimus, quandoquidem ratio, a fide ducta, ex Evangelii praeconio decretoria principia depromere valet ad socialem ordinem constituendum homine dignum. Vim, quia Evangelium, in fide acceptum, non solummodo principia theorica tradit, verum et spiritalem vigorem, ut re compleantur officia, quae ex illis principiis manant.

His centum superioribus annis Ecclesia gradatim hoc suum “ civitatis statutum ” solidavit doctrinam suam socialem perficiendo, arto semper servato nexu cum societatis hodiernae dynamico progressu. Cum, XL annis post Litteras Encyclicas “Rerum Novarum”, operariorum quaestio facta est ampla socialis quaestio, Pius XI, suas per Litteras Encyclicas, quarum titulus “Quadragesimo Anno”, clara praecepta enuntiavit, ut superaretur societatis divisio in classes. Cum regimina dictatoria libertati hominisque dignitati comminabantur, Pius XI et Pius XII acribus quidem nuntiis reclamaverunt atque, alterum post bellum universale Europa maximam partem deleta, adhuc Pius XII repetitis interpellationibus, et deinde Ioannes XXIII suis Litteris Encyclicis “Mater et Magistra” et “Pacem in Terris”, iter demonstraverunt ad socialem restitutionem et pacis confirmationem. Concilium Oecumenicum Vaticanum II Constitutione pastorali “Gaudium et Spes” tractationem necessitudinum inter Ecclesiam et mundum in amplum theologicum ambitum inseruit atque declaravit “principium, subiectum et finem omnium institutorum socialium vere esse et esse debere humanam personam”. Intra vero septuagesimum et octogesimum annum, quando clarius usque eminebat infelix nationum condicio prosperiorem statum petentium, Paulus VI, adversus visionem oeconomicam unam tantum partem spectantem suis Litteris Encyclicis “Populorum Progressio” rationem viamque denotavit ad integrum populorum progressum. Recentioribus temporibus Nostris tribus Litteris Encyclicis socialibus de quaestionibus iisdemque maximi momenti mentem plane aperuimus: de humani laboris dignitate (“Laborem Exercens”), de impeditionibus oeconomicis et politicis superandis (“Sollicitudo Rei Socialis”), et, post lapsum institutionis socialismi realis, de novo ordine instituendo nationali atque internationali (“Centesimus Annus”).

Quae summatim diximus ostendere volunt his postremis centum annis Ecclesiam a “verbo ad se pertinente” - quemadmodum Leo XIII dixit - minime decessisse, immo diligentius id elaborare perrexisse, quod Ioannes XXIII “locupletem hereditatem” appellavit socialis doctrinae catholicae.

Illud considerantibus hos centum historiae annos plane patet: Ecclesiam socialis doctrinae catholicae dives patrimonium cumulavisse, sociata opera tum catholicorum motuum socialium, tum peritorum scientiarum socialium. Leo XIII iam consociatam hanc operam collustravit, et Pius XI memor gratusque est locutus de studiosorum disciplinae humanarum scientiarum adiumento ad socialem doctrinam enucleandam. Ioannes XXIII autem in Litteris Encyclicis “Mater et Magistra” affirmavit doctrinam socialem semper considerare debere “verum rerum statum”, continuatum servando dialogum cum socialibus scientiis. Concilium Oecumenicum Vaticanum II demum congruentem “rerum temporalium autonomiam palam propugnavit, utpote quae, praeter theologicam considerationem, scientiarum socialium aeque ac philosophiae sit obiectum. Multiplices hae rationes placitis fidei minime contradicunt. Haec igitur iusta autonomia Ecclesiae eiusque praesertim doctrinae socialis convenienter est animadvertenda.

Nos Ipsi, in Litteris Encyclicis “Sollicitudo Rei Socialis”, collustravimus doctrinam socialem catholicam sua praestare posse munera in mundo hodierno solum “ratione humanisque cognitionibus adhibitis”, quandoquidem, quamvis eius principia prima semper vigeant, ipsa in his ad effectum adducendis “temporum condicionibus perpetuisque eventuum immutationibus” astringitur.

Postremo, “Rerum Novarum” centenaria recurrente memoria, in lucem protulimus, post lapsum institutionis socialismi realis, Ecclesiam et humanitatem coram immanibus provocationibus versari. Terrarum orbis amplius inter duas partes inimicas non est discissus, et, tamen, in oeconomicis, socialibus, politicisque discriminibus ad universum pertinentibus versatur. Ecclesia, quamvis sibi conscia sit suum non esse technica responsa dare ad has quaestiones, officio tamen se teneri animadvertit opem suam ferendi ad pacem servandam adque societatem quandam instaurandam homine dignam. Ut haec adimpleat, oportet ipsa cum socialibus hodiernis scientiis earumque inquisitionibus et progressionibus continenter altam consuetudinem habeat. Hoc modo ea “ingreditur . . . diverbium variis cum illis disciplinis quae hominem pertractant, dum earum fructus in se perficit eisque subvenit, ut in latiorem patescant provinciam ministerii”.

Prae his magnis muneribus, quae futurum tempus prospicit, hic dialogus inter disciplinas, praeteritis annis iam actus, nunc iterum est instituendus. His rebus consideratis, ad efficiendum quod die xxiii mensis Decembris anno mcmxci enuntiavimus, hodie Pontificiam Academiam Scientiarum Socialium in Civitate Vaticana sitam condimus. Ut ex eiusdem Statutis patet, Academia haec instituitur “ut promoveat studium et profectum scientiarum socialium, oeconomicarum, politicarum atque iudicialium eoque modo materiam subministret unde altius persequi suam socialem doctrinam ampliusque dilatare valeat Ecclesia”.

Dum divinum auxilium in Academiae operam invocamus, cuius labores studiose persequemur, omnibus Sodalibus Sociisque peculiarem Benedictionem Apostolicam impertimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Ianuarii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana